57 STHENEBOEA Hyg. fab. 57
1Bellerophon cum ad Proetum regem exsul in hospitium venisset, adamatus est ab uxore eius Stheneboea; qui cum concumbere cum ea noluisset, illa viro suo mentita est se ab eo compellatam.
2At Proetus re audita conscripsit tabellas de ea re et mittit eum ad Iobatam regem, patrem Stheneboeae. Quibus lectis talem virum interficere noluit, sed ad Chimaeram eum interficiendum misit, quae tripartito corpore flammam spirare dicebatur.
3 [idem: prima leo, postrema draco, media ipsa chimaera].
4Hanc super Pegasum sedens interfecit, et decidisse dicitur in campos Aleios, unde etiam coxas eiecisse dicitur.
5At rex virtutes eius laudans alteram filiam dedit ei in matrimonium. Stheneboea re audita ipsa se interfecit.