54THETIS Hyg. fab. 54

1Thetidi Nereidi fatum fuit, qui ex ea natus esset fortiorem fore quam patrem.

2Hoc praeter Prometheum cum sciret nemo et Iovis vellet cum ea concumbere, Prometheus Iovi pollicetur se eum praemoniturum si se vinculis liberasset. Itaque fide data monet Iovem ne cum Thetide concumberet, ne si fortior nasceretur, Iovem de regno deiceret quemadmodum et ipse Saturno fecerat.

3Itaque datur Thetis in coniugium Peleo Aeaci filio, et mittitur Hercules ut aquilam interficiat quae eius cor exedebat; eaque interfecta Prometheus post ⟨XXX⟩ annos de monte Caucaso est solutus.