42THESEUS APUD MINOTAURUM Hyg. fab. 42

Theseus posteaquam Cretam venit ab Ariadne Minois filia est adamatus adeo ut fratrem proderet et hospitem servaret, ea enim Theseo monstravit labyrinthi exitum, quo Theseus cum introisset et Minotaurum interfecisset, Ariadnes monitu licium revolvendo foras est egressus, eamque, quod fidem ei dederat, in coniugio secum habiturus avexit.