29 ALCIMENA Hyg. fab. 29
1Amphitryon cum abesset ad expugnandam Oechaliam, Alcimena aestimans Iovem coniugem suum esse, eum thalamis recepit. Qui cum in thalamos venisset et ei referret quae in Oechalia gessisset, ea credens coniugem esse cum eo concubuit.
2Qui tam libens cum ea concubuit ut unum diem usurparet, duas noctes congeminaret, ita ut Alcimena tam longam noctem ammiraretur. Postea cum nuntiaretur ei coniugem victorem adesse, minime curavit, quod iam putabat se coniugem suum vidisse.
3Qui cum Amphitryon in regiam intrasset et eam videret neglegentius securam, mirari coepit et queri quod se advenientem non excepisset; cui Alcimena respondit: Iam pridem venisti et mecum concubuisti et mihi narrasti quae in Oechalia gessisses.
4Quae cum signa omnia diceret, sensit Amphitryon numen aliquod fuisse pro se, ex qua die cum ea non concubuit. Quae ex Iove compressa peperit Herculem.