146PROSERPINA Hyg. fab. 146

1+Pluton petit ab Iove Proserpinam filiam eius et Cereris in coniugium daret+. Iovis negavit Cererem passuram ut filia sua in Tartaro tenebricoso sit, sed iubet eum rapere eam flores legentem in monte Aetna, qui est in Sicilia.

2In quo Proserpina dum flores cum Venere et Diana et Minerva legit, Pluton quadrigis venit et eam rapuit; quod postea Ceres ab Iove impetravit ut dimidia parte anni apud se, dimidia apud Plutonem esset.