144 PROMETHEUS Hyg. fab. 144
1Homines antea ab immortalibus ignem petebant, neque in perpetuum servare sciebant; quod postea Prometheus in ferula detulit in terras, hominibusque monstravit quomodo cinere obrutum servarent.
2Ob hanc rem Mercurius Iovis iussu deligavit eum in monte Caucaso ad saxum clavis ferreis, et aquilam apposuit quae cor eius exesset; quantum die ederat, tantum nocte crescebat. Hanc aquilam post ⟨XXX⟩ annos Hercules interfecit, eumque liberavit.