16De vi oculorum deque videndi rationibus. Gell. 5, 16

1De videndi ratione deque cernendi natura diversas esse opiniones philosophorum animadvertimus.

2Stoici causas esse videndi dicunt radiorum ex oculis in ea quae videri queunt emissionem aerisque simul intentionem.

3Epicurus afluere semper ex omnibus corporibus simulacra quaedam corporum ipsorum eaque sese in oculos inferre atque ita fieri sensum videndi putat.

4Plato existimat, genus quoddam ignis lucisque de oculis exire idque, coniunctum continuatumque vel cum luce solis vel cum alterius ignis lumine, sua vi et externa nixum efficere ut quaecumque offenderit inlustraveritque cernamus.

5Set hic aequeaeque, Petschenig; eaque, ω; quoque, Madvig. non diutius muginandum, eiusdemque illius Enniani Neoptolemi, de quo supra scripsimus, consilio utendum est, quidegustandumex philosophia censet,non in eam ingurgitandum.“