14Quod Apion, doctus homo, qui Plistonices appellatus est, vidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex vetere notitia hominis et leonis. Gell. 5, 14

1Apion, qui Plistonices appellatus est, litteris homo multis praeditus rerumque Graecarum plurima atque varia scientia fuit.

2Eius libri non incelebres feruntur, quibus omnium ferme quae mirifica in Aegypto visuntur audiunturque historia comprehenditur.

3Sed in his quae vel audisse vel legisse sese dicit, fortassean vitio studioque ostentationis sit loquaciorest enim sane quam in praedicandis doctrinis suisui, Eussner; suis, ω. venditatorhoc autem, 4quod in libro Aegyptiacorum quinto scripsit, neque audisse neque legisse, sed ipsum sese in urbe Roma vidisse oculis suis confirmat.

5In Circo Maximo,“ inquit,venationis amplissimae pugna populo dabatur.

6Eius rei, Romae cum forte essem, spectator,“ inquit,fui.

7Multae ibi saevientes ferae, magnitudines bestiarum excellentes omniumque invisitata aut forma erat aut ferocia. Sed praeter alia omnia leonum,“ inquit,

8immanitas admirationi fuit praeterque omnis ceteros unus.

9Is unus leo corporis impetu et vastitudine terrificoque fremitu et sonoro, toris comisque cervicum fluctuantibus, animos oculosque omnium in sese converterat.

10Introductus erat inter compluris ceteros ad pugnam bestiarum datosdatos, Hertz; datus, ω.. servus viri consularis; ei servo Androclus nomen fuit.

11Hunc ille leo ubi vidit procul, repente,“ inquit,quasi admirans stetit ac deinde sensim atque placide, tamquam noscitabundus, ad hominem accedit. 12tum caudam more atque ritu adulantium canum clementer et blande movet hominisque se corpori adiungit cruraque eius et manus, prope iam exanimati metu, lingua leniter demulcet.

13Homo Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim oculos ad contuendum leonem refert.

14Tum quasi mutua recognitione facta laetos,“ inquit,et gratulabundos videres hominem et leonem.“

15Ea re prorsus tam admirabili maximos populi clamores excitatos dicit, accersitumque a C.C. added by L. Müller. Caesare Androclum quaesitamque causam cur illiilli, John of Salisbury; ille, ω. atrocissimus leo uni parsisset.

16Ibi Androclus rem mirificam narrat atque admirandam.

17Cum provinciam,“ inquit,Africam proconsulari imperio meus dominus obtineret, ego ibi iniquis eius et cotidianis verberibus ad fugam sum coactus et, ut mihi a domino, terrae illius praeside, tutiores latebrae forent, in camporum et arenarum solitudines concessi ac, si defuisset cibus, consilium fuit mortem aliquo pacto quaerere.

18Tum sole medio,“ inquit,rabido et flagranti specum quandam nanctus remotam latebrosamque, in eam me penetro et recondo.

19Neque multo post ad eandem specum venit hic leo, debili uno et cruento pede, gemitus edens et murmura, dolorem cruciatumque vulneris commiserantia.“

20Atque illic primo quidem conspectu advenientis leonis territum sibi et pavefactum animum dixit.

21Sed postquam introgressus,“ inquit,leo, uti re ipsa apparuit, in habitaculum illud suum, videt me procul delitescentem, mitis et mansues accessit et sublatum pedem ostendere mihi et porgere quasi opis petendae gratia visus est.

22Ibi,“ inquit,ego stirpem ingentem, vestigio pedis eius haerentem, revelli conceptamque saniem volnere intimo expressi accuratiusque sine magna iam formidine siccavi penitus atque detersi cruorem.

23Illa tunc mea opera et medella levatus, pede in manibus meis posito, recubuit et quievit atque ex eo 24die triennium totum ego et leo in eadem specu eodemque et victu viximus.

25Nam, quas venabatur feras, membra opimiora ad specum mihi subgerebat, quae ego, ignis copiam non habens, meridiano sole torrens edebam.

26Sed ubi me,“ inquit,vitae illius ferinae iam pertaesum est, leone in venatum profecto, reliqui specum et viam ferme tridui permensus a militibus visus adprehensusque sum et ad dominum ex Africa Romam deductus.

27Is me statim rei capitalis damnandum dandumque ad bestias curavit.

28Intellego autem,“ inquit,hunc quoque leonem, me tunc separato captum, gratiam mihi nunc beneficii et medicinae referre.“

29Haec Apion dixisse Androclum tradit, eaque omnia scripta circumlataque tabula populo declarata, atque ideo cunctis petentibus dimissum Androclum et poena solutum leonemque ei suffragiis populi donatum.

30Postea,“ inquit,videbamus Androclum et leonem, loro tenui revinctum, urbe tota circum tabernas ire, donari aere Androclum, floribus spargi leonem, omnes ubique obvios dicere:Hic est leo hospes hominis, hic est homo medicus leonis.‘“