6De vi atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur. Gell. 3, 6

1Per hercle rem mirandam Aristoteles in septimo Problematorum et Plutarchus in octavo Symposiacorum dicit.

2Si super palmae,“ inquiunt,arboris lignum magna pondera inponas ac tam graviter urgeas oneresque, ut magnitudo oneris sustineri non queat, non deorsum palma cedit nec intra flectitur, sed adversus pondus resurgit et sursum nititur recurvaturque“ ;

3propterea,“ inquit Plutarchus,in certaminibus palmam signum esse placuit victoriae, quoniam ingenium ligni eiusmodi est, ut urgentibus opprimentibusque non cedat.“