8De his quae habere συμπτωσίαν videntur cum luna iuvenescenteiuvenescente, suggested by Hosius, who writes mansuescente in his text; ansuescente δΝΠ; anuescente (ac vescente, X), OX; accrescente or adolescente, Lion. ac senescente. Gell. 20, 8

1Annianus poeta in fundo suo, quem in agro Falisco possidebat, agitare erat solitus vindemiam hilare atque amoeniter.

2Ad eos dies me et quosdam item alios familiaris vocavit.

3Ibi tum cenantibus nobis magnus ostrearum numerus Roma missus est. Quae cum adpositae fuissent et multae quidem, sed inuberes macriusculaequemacriusculaeque, Hertz; macrae quaeque, NX; macraeque ΠΧ;² macrus queque, Δ. essent:Luna,“ inquit Annianus,nunc videlicet senescit; ea re ostrea quoque, sicuti quaedam alia, tenuis exsuctaque est.“

4Cum quaereremus quae alia item senescente luna tabescerent,Nonne Lucilium,“ inquit,nostrum meministis dicere:

Luna alit ostrea et implet echinos, muribus fibras

Et iecur addit?

5Eadem autem ipsa quae crescente luna gliscunt, deficiente contra defiunt.

6Aelurorum quoque oculi ad easdem vices lunae aut ampliores fiunt aut minores.

7Id etiam,“ inquit,multo mirandum est magis, quod apud Plutarchum in quarto In Hesiodum Commentario legi:Cepetum revirescit et congerminat decedente luna, contra autem inarescit adolescente. Eam causam esse dicunt sacerdotes Aegyptii, cur Pelusiotae cepe non edint, quia solum olerum omnium contra lunae augmenta atque damna vices minuendi et augendi habeat contrarias.‘“