7 Verba haec ex Atinia lege: „quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto,“ P. Nigidio et Q. Scaevolae visa esse non minus de praeterito furto quam de futuro cavisse. Gell. 17, 7
1Legis veteris Atiniae verba sunt: „Quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto.“
2Quis aliud putet in hisce verbis quam de tempore tantum futuro legem loqui?
3Sed Q. Scaevola patrem suum et Brutum et Manilium, viros adprime doctos, quaesisse ait dubitasseque utrumne in post facta modo furta lex valeret an etiam in ante facta; quoniam „subruptum erit“ utrumque tempus videretur ostendere, tam praeteritum quam futurum.
4Itaque P. Nigidius, civitatis Romanae doctissimus, super dubitatione hac eorum scripsit in tertio vicesimo Grammaticorum Commentariorum. Atque ipse quoque idem putat, incertam esse temporis demonstrationem, 5sed anguste perquam et obscure disserit, ut signa rerum ponere videas ad subsidium magis memoriae suae quam ad legentium disciplinam.
6Videbatur tamen hoc dicere, suum verbum et „est“ esse et „erit“; quando per sese ponuntur, habent atque retinent tempus suum, cum vero praeterito iunguntur, vim temporis sui amittunt et in praeteritum contendunt.
7Cum enim dico: „in campo est“ et „in comitio est,“ tempus instans significo; item cum dico „in campo erit,“ tempus futurum demonstro; at cum dico: „factum est,“ „scriptum est,“ „subruptum est,“ quamquam „est“ verbum temporis est praesentis, confunditur tamen cum praeterito et praesens esse desinit.
8„Sic igitur,“ inquit, „etiam istud quod in lege est; si dividas separesque duo verba haec ‚subruptum‘ et ‚erit,‘ ut sic audias ‚subruptum erit,‘erit added by Hertz; „subruptum,“ tum „erit,“ suggested by Hosius. tamquam ‚certamen erit‘ aut ‚sacrificium erit,‘ tum videbitur lex in postfuturum loqui; si vero copulate permixteque dictum intellegas, ut ‚subruptum erit‘ non duo, sed unum verbum sit idque unitumunitum, Hertz; unita, ω; unita p. declinatio, Skutsch. patiendi declinatione sit, Tum hoc verbo non minus praeteritum tempus ostenditur quam futurum.“