12 De his vocabulis quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit. Gell. 16, 12
1Cloatius Verus in libris quos inscripsit Verborum a Graecis Tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita, neque non tamen quaedam futtilia et frivola.
2„Errare,“ inquit, „dictum est ἀπὸ τοῦ ἔρρειν,“ versumque infert Homeri, in quo id verbum est:
Ἕρρʼ ἐκ νήσου θᾶσσον, ἐλέγχιστε ζωόντων.
3Item „alucinari“ factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece ἀλύειν, unde „elucum“ quoque esse dictum putat, a littera in e versa, tarditatem quandam animi et stuporem, qui alucinantibus plerumque usu venit.
4Item „fascinum“ appellatumappellatum, Skutsch; appellat, ω. quasi „bascanum“ et „fascinare“ esse quasi „bascinare.“
5Commode haec sane omnia et conducenter. Sed in libro quarto: „Faenerator,“ inquit, „appellatus est quasi φαινεράτωρ, ἀπὸ τοῦ φαίνεσθαι ἐπὶ τὸ χρηστότερον, quoniam id genus hominumhomines, Skutsch. speciem ostentent humanitatis et commodi esse videantur inopibus nummos desiderantibus,“ 6idque dixisse ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a Graecis accepta sunt. Sive hoc autem ipse Cloatius sive nescio quis alius nebulo effutivit, nihil potest dici insulsius.
7„Faenerator“ enim, sicuti M. Varro in libro tertio De sermone Latino scripsit, a faenore est nominatus; „faenus“ autem dictum ait a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis.
8Idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius „feneratorem“ sine a littera pronuntiasse tradit, sicuti „fetus“ ipse et „fecunditas“ appellata.