7Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum. Gell. 11, 7

1Verbis uti aut nimis obsoletis exculcatisque aut insolentibus novitatisque durae et inlepidae, par esse delictum videtur. Sed molestius equidem culpatiusque esse arbitror verba nova, incognita, inaudita dicere quam involgata et sordentia.

2Nova autem videri dico etiam ea quae sunt inusitata et desita, etsi sunt vetusta.

3Est adeo id vitium plerumque serae eruditionis, quam Graeci ὀψιμαθίαν appellant, ut quod numquamantequam, Casaubon. didiceris, diu ignoraveris, cum id scire aliquando coeperis, magni facias quo in loco cumque et quacumque in re dicere. Veluti Romae, nobis praesentibus, vetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbi verba faceret et dicere vellet inopi quendam miseroque victu vivere et furfureum panem esitare, vinumque eructum et fetidum potare,Hic,“ inquit,eques Romanus apludam edit et flocces bibit.“

4Aspexerunt omnes qui aderant alius alium, primo tristiores turbato et requirente voltu, quidnam illud utriusque verbi foret; post deinde, quasi nescio quid Tusce aut Gallice dixisset, universi riserunt.

5Legerat autem illeapludamveteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse.

6Itemfloccesaudierat prisca voce significare vini faecem e vinaceis expressam, sicuti fraces ex oleis, idque aput Caecilium in Polumenis legerat, eaque sibi duo verba ad orationum ornamenta servaverat.

7Alter quoque a lectionibus id genus paucis apirocalus, cum adversarius causam differri postularet:Rogo, praetor,“ inquit,subveni, succurre! quonam usque nos bovinator hic demoratur?“ Atque id voce magna ter quaterve inclamavit:bovinator est.“

8Commurmuratio fieri coepta est a plerisque qui aderant, quasi monstrum verbi admirantibus. At ille iactans et gestiens:

9Non enim Lucilium,“ inquit,legistis, qui tergiversatorembovinatoremdicit?“ Est autem in Lucili XI. versus hic:

Si tricosushic stric(h)osus, ω; corrected by Lachmann; hic: est tricosus, Skutsch. bovinatorque ore improbus duro.