35 Cic. part. 119–122
119Defensionis autem primum infirmatio causarum, aut non fuisse aut non tantas aut non sibi soli aut commodius potuisse idem consequi, aut non eis se esse moribus, non ea vita, aut nullos animi motus aut non tam impotentis fuisse. Facultatum infirmatione autem utetur, si aut vires aut animum aut copias aut opes afuisse demonstrabit, aut alienum tempus aut locum non idoneum aut multos arbitros, quorum crederet nemini, aut non se tam apertumapertum codd.: ineptum Ernesti , ut id susciperet, quod occultare non posset, neque tam amentem, ut poenas ac iudicia contemneret. 120Consequentia autem diluet exponendo non esse illa certa indicia facti, quae etiam nullo admisso consequi possent, consistetque in singulis et ea aut eorum, quae ipse facta esse dicet, propria esse defendet potius quam criminis, aut sibisi sibi vulg.: si om. cod. f cum accusatore communia esse etesse et Sauppe: esse P: essent codd. deft. pro periculo potius quam contra salutem valere debere; testiumque et quaestionum genus universum et quod poterit in singulis exex om. P reprehensionis locis de quibus ante dictum est refelletrefellet vulg.: refelletur P . 121Harum causarum principia suspiciosa ad acerbitatem ab accusatore ponentur, denuntiabiturque commune insidiarum periculum excitabunturque animi, ut attendant. A reo autem querella conflati criminis conlectarumque suspicionum et accusatoris insidiae et item commune periculum proferetur animique ad misericordiam adlicientur et modice benevolentia iudicum conligetur. Narratio autem accusatoris erit quasi membratim gesti negoti suspiciosa explicatio, sparsis omnibus argumentis, obscuratis defensionibus. Defensoridefensoris codd. dett. aut praeteritis aut obscuratis suspicionum argumentis, rerum ipsarum eventus erunt casusque narrandi. 122In confirmandis autem nostris argumentationibus infirmandisquefirmandis l: confirmandis vulg. contrariis saepe erunt accusatori motus animorum incitandi, reo mitigandi. Atque hoc quidem utrique maxime in peroratione faciendumhoc ... faciendum P: haec ... facienda codd. dett. ; alteri frequentatione argumentorum et coacervatione universa; alteri, si plane causam redarguendo explicarit, enumeratione, ut quidque diluerit, et miseratione ad extremum.