62 Cic. orat. 209–211
209Genus autem hoc orationis neque totum adsumendum est ad causas forensis neque omnino repudiandum, si enim semper utare, cum satietatem adfert tum quale sit etiam ab imperitis agnoscitur; detrahit praeterea actionis dolorem, aufert humanum sensum auditorisauditoris Heerdegen:actoris FO: auctoris PM , tollit funditus veritatem et fidem.
Sed quoniam adhibenda non numquam est, primum videndum est quo loco, deinde quam diu retinenda sit, tum quot modis commutanda. 210Adhibenda est igitur numerosa oratio, si aut laudandum est aliquid ornatius, utut vulg.: aut L nos in accusationis secundo de Siciliae laude diximus, ut in senatu de consulatu meomeo L: secl. non nulli: nostro alii , aut exponenda narratio, quae plus dignitatis desideratdesiderat L: desideret Ernesti quam doloris, ut in quarto accusationis de Hennensi Cerere, de Segestana Diana, de Syracusarum situ diximus. Saepe etiam in amplificanda re concessu omnium funditur numerose et volubiliter oratio. Id nos fortasse non perfecimus, conati quidem saepissime sumus; quod plurimis locis perorationes nostrae voluisse nos atque animo contendisse declarant. Id autem tum valet cum is qui audit ab oratore iam obsessus est ac tenetur. Non enim id agit ut insidietur et observet, sed iam favet processumque vult dicendique vim admirans non anquiritanquirit codd. dett.: adquirit FPM: acquirat O1: acquirit O2 quid reprehendatreprehendat vulg.: prehendat OM: prendat FP . 211Haec autem forma retinenda non diu est, nec diconec dico L: non dico Sauppe in peroratione, quam ipsam includitquam ipsam includit Beier: quam ipse includit L: qua in ipsa includitur Stangl:in quam ipsam includitur Bake: quam ipsa finis includit Schütz , sed in orationis reliquis partibus. Nam cum sis eis locis usus quibus ostendi licerelicere vulg.:liceret L , transferenda tota dictio est ad illa quae nescio cur, cum Graeci κόμματα et κῶλα nominent, nos non recte incisa et membra dicamus. Neque enim esse possunt rebus ignotis nota nomina, sed cum verba aut suavitatis aut inopiae causa transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut, cum id appellandum sit quod propter rerum ignorationem ipsarum nullum habuerit ante nomen, necessitas cogatcogat vulg.: cogit L aut novum facere verbum aut a simili mutuari.