3 Cic. opt. gen. 7–9
7Haec autem dixi brevius quidem quam res petebat, sed ad id quod agimus non fuit dicendum pluribus; unum enim cum sit genus, id quale sit quaerimus. Est autem tale quale floruit Athenis; ex quoex quo codd.: atqui Hedicke Atticorum oratorum ipsa vis ignota est, nota gloria. Nam alterum multi viderunt, vitiosi nihil apud eos esse, alterum pauci, laudabilia esse multa. Est enim vitiosum in sententia, si quid absurdum aut alienum aut non acutum aut subinsulsum est; in verbis si inquinatum, si abiectum, si non aptum, si durum, si longe petitum. 8Haec vitaverunt fere omnes qui aut Attici numerantur aut dicunt Attice. Sed qui eatenusqui eatenus Gulielmius: quatenus codd. valuerunt, sani et sicci dumtaxat habeantur, sed ita ut palaestritae; spatiari in xysto ut liceat, nonat non Hedicke ab Olympiis coronam petant. Qui cum careant omni vitio, non sunt contenti quasi bona valetudine, sed viris lacertos sanguinem quaeruntquaerunt vulg.: quaerant GP , quandam etiam suavitatem coloris. Eos imitemur, si possumus; si minussi minus GP: sin minus vulg. , illos potius qui incorrupta sanitate sunt, quod est proprium Atticorum, quam eos quorum vitiosa abundantia est, qualis Asia multos tulit. Quod cum faciemus – 9Si modo id ipsum adsequemur; est enim permagnum – imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius quidem tenuitatem potissimum; est enim multis locis grandior, sed quia et privatas ille plerasque et eas ipsas aliisipsas aliis vulg.: ipsas et alias codd. et parvarum rerum causulas scripsit, videtur esse ieiunior, cum se ipsese ipse vulg.: se ipso GP consulto ad minutarum causarum genera limaverit.