91 Cic. Brut. 313–316
313Nunc quoniam totum me non naevo aliquo aut crepundiis, sed corpore omni videris velle cognoscere, complectar non nulla etiam quae fortasse videantur minus necessaria. Erat eo tempore in nobis summa gracilitas et infirmitas corporis, procerum et tenue collum: qui habitus et quae figura non procul abesse putatur a vitae periculo, si acceditaccedit F2: accidit L labor et laterum magna contentio. Eoque magis hoc eos quibus eram carus, commovebat, quod omnia sine remissione, sine varietate, vi summa vocis et totius corporis contentione dicebam. 314Itaque cum me et amici et medici hortarentur ut causas agere desisterem, quodvis potius periculum mihi adeundum quam a sperata dicendi gloria discedendumdesciscendum maluit Ernesti putavi. Sed cum censerem remissione et moderatione vocis et commutato genere dicendi me et periculum vitare posse et temperatius dicere, ut consuetudinem dicendiet... dicendi secl. Weidner mutaremmutarim FBHM: ut . . mutarem secl. Eberhard , ea causa mihi in Asiam proficiscendi fuit. Itaque cum essem biennium versatus in causis et iamet iam F: etiam C in foro celebratum meum nomen esset, Roma sum profectus. 315Cum venissem Athenas, sex mensis cum Antiocho veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo philosopho fui studiumque philosophiae numquam intermissum a primaque adulescentia cultum et semper auctum hoc rursus summo auctore et doctore renovavi. Eodem tamen tempore Athenis apud Demetrium Syrum veterem et non ignobilem dicendi magistrum studiose exerceri solebam. Post a me Asia tota peragrata est †tumcum L: et cum vulg.: dum s. studeo Eberhard: fuique cum Kayser: et summis quidem or. usus sum Piderit: referta tum Friedrich summis quidem oratoribus, quibuscum exercebar ipsis libentibus; quorum erat princeps Menippus Stratonicensis meo iudicio tota Asia illis temporibus disertissimus; et, si nihil habere molestiarum necnec FOG: et C ineptiarum Atticorum est, hic orator in illis numerari recte potest. 316Adsiduissime autem mecum fuit Dionysius Magnes; erat etiam AeschylusAeschilus F: esculus G cnidius O2 vetus: gnidius F: enidius C Cnidius, Adramyttenus Xenocles. Hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur. Quibus non contentus Rhodum veni meque ad eundem, quem Romae audiveram Molonem applicavi cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem tum in in add. Eberhard notandis animadvertendisque vitiis et in instituendo docendoque prudentissimum. Is dedit operam, si modo id consequi potuit, ut nimis redundantis nos et supra fluentissupra fluentes FG: suprafluentes C iuvenili quadam dicendi impunitate etet s. secl. Schütz licentia reprimeret et quasi extra ripas diffluentisdiffluentes vulg.: diffluenti F: diffluentem C coerceret. Ita recepi me biennio post non modo exercitatior sed prope mutatus. Nam et contentio nimia vocis resederat et quasi deferveratresederat... deferverat vulg.: reciderat ... referverat L oratio lateribusque vires et corporicorpori codd. det.: corporis L mediocris habitus accesserat.