88 Cic. Brut. 301–303

301Hortensius igitur cum admodum adulescens orsus esset in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coeptus est: etet add. Ellendt quamquam inciderat in Cottae et Sulpici aetatem, qui annis decem maiores erant,erant add. Rau excellente tum Crasso et Antonio, dein Philippo, post Iulio, cum his ipsis dicendi gloria comparabatur. Primnum memoria tanta quantam in nulloin nullo vulg.: in nullo viro O2 al: in viro G1M3: invito C cognovisse me arbitror, ut quae secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet quibus cogitavisset. Hoc adiumento ille tanto sic utebatur ut sua et commentata et scripta et nullo referente omnia omniumomnia omnium Stangl: omnia omnia FBHM: omnia C adversariorum dicta meminisset. 302Ardebat autem cupiditatecupiditate dicendi maluit Kayser sic ut in nullo umquam flagrantius studium viderim. Nullum enim patiebatur esse diem quin aut in foro diceret aut meditaretur extra forum. Saepissime autem eodem die utrumque faciebat. Attuleratque minime vulgare genus dicendi; duas quidem res quas nemo alius: partitiones quibus de rebus dicturus esset et conlectionescollectiones vuig.: coniectiones L , memor et quaeeorum quae Orelli: memor et quae L essent dicta contra quaeque ipse dixisset. 303Erat in verborum splendore elegans, compositione aptus, facultate copiosus; eaque erat cum summo ingenio tum exercitationibus maximis consecutus. Rem complectebatur memoriter, dividebat acute, nec praetermittebat fere quicquam quod esset in causa aut ad confirmandum aut ad refellendum. Vox canora et suavis, motus et gestus etiam plus artis habebat quam erat oratori satis. Hoc igitur florescente Crassus est mortuus, Cotta pulsus, iudicia intermissa bello, nos in forum venimus.