16 Cic. Brut. 61–64

61 ↷Nec vero habeo quemquam antiquiorem, cuius quidem scripta proferenda putem, nisinisi codd.: nisi si Manutius quem Appi Caeci oratio haec ipsa de Pyrrho et non nullae mortuorum laudationes forte delectantdelectent maluit Ernesti . 62Et hercules eae quidemeae quidem F2: hae quidem M: equidem codd. exstant: ipsae enim familiae sua quasi ornamenta ac monumenta servabant et ad usum, si quis eiusdem generis occidisset, et ad memoriam laudum domesticarum et ad inlustrandam nobilitatem suam. Quamquam his laudationibus historia rerum nostrarum est facta mendosior. Multa enim scripta sunt in eiseis vulg.: his L quae facta non sunt: falsi triumphi, plures consulatus, genera etiam falsa et ad plebema plebe maluit Lambinus transitiones, cum homines humiliores in alienum eiusdem nominis infunderentur genus; ut si ego me a M'. Tullio esse dicerem, qui patricius cum Servio Sulpicio consul anno x post exactos reges fuit. 63Catonis autem orationes non minus multae fere sunt quam Attici Lysiae, cuius arbitror plurimas esseest enim Atticus, quoniam certe Athenis est et natus et mortuus et functus omni civium munere, quamquam Timaeus eum quasi Licinia et Mucia lege repetit Syracusaset quodam modo est non nulla in eis etiam inter ipsos similitudo. Acuti sunt, elegantes faceti breves; sed ille Graecus ab omni laude felicior. 64Habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gracilitates consectentur, quos, valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectatquamquam in Lysia sunt saepe etiam lacerti, sic utiuti Stangl: ut et codd.: et secl. edd. fieri nihil possit valentius; verum est certe genere toto strigosior – , sed habet tamen suos laudatores, qui hac ipsa eius subtilitate admodum gaudeant.