13 Cic. Brut. 49–52

49Et Graeciae quidem oratorum partus atque fontispartus atque fontes L: partus atque fetus Ernesti: crtus atque fontes Jahn vides, ad nostrorum annalium rationem veteres, ad ipsorum sane recentes. Nam ante quam delectata est Atheniensium civitas hac laude dicendi, multa iam memorabilia et in domesticis et in bellicis rebus effecerat. Hoc autem studium non erat commune Graeciae, sed proprium Athenarum. 50Quis enim aut Argivum oratorem aut Corinthium aut Thebanum scit fuisse temporibus illis? nisi quid de Epaminonda docto homine suspicari libetlibet O: libet F: lubet codd. . Lacedaemonium vero usque ad hoc tempus audivi fuisse neminem. Menelaum ipsum dulcem ilium quidem tradit Homerus, sed pauca dicentem. Brevitas autem laus est interdum in aliqua parte dicendi, in universa eloquentia laudem non habet. 51At vero extra Graeciam magna dicendi studia fuerunt maximique huic laudi habiti honores inlustre oratorum nomen reddiderunt. Nam ut semel e Piraeo eloquentia evecta est, omnis peragravit insulas atque ita peregrinata tota Asia est, ut se externis oblineretoblineret vulg.: obtineret O: optineret codd. moribus omnemque illam salubritatem Atticae dictionis et quasi sanitatem perderet ac loqui paene dedisceret. Hinc Asiatici oratores non contemnendi qui dem nec celeritate nec copia, sed parum pressi et nimis redundantes; Rhodii saniores et Atticorum similiores. 52Sed de Graecis hactenus; etenim haec ipsa forsitan fuerintfuerunt GBHM non necessaria.

Tum Brutus: Ista vero, inquit, quam necessaria fuerint non facile dixerim; iucunda certe mihi fuerunt neque solum non longa, sed etiam breviora quam vellem. Optime, inquam, sed veniamus ad nostros, de quibus difficile est plus intellegere quam quantum ex monumentis suspicari licet.