34 Cic. nat. 1, 93–96
93 ↷Zeno quidem non eos solum qui tum erant, Apollodorum Sillim ceteros, figebat maledictis, sed Socraten ipsum parentem philosophiae Latino verbo utens scurram Atticum fuisse dicebat, Chrysippum numquam nisi Chrysippam vocabat. 94tu ipse paulo ante cum tamquam senatum philosophorum recitares, summos viros desipere delirare dementis esse dicebas. quorum si nemo verum vidit de natura deorum, verendum est ne nulla sit omnino.
Nam ista quae vos dicitis sunt tota commenticia, vix digna lucubratione anicularum. non enim sentitis quam multa vobis suscipienda sint si inpetraritis ut concedamus eandem hominum esse et deorum figuram. omnis cultus et curatio corporis erit eadem adhibenda deo quae adhibetur homini, ingressus cursus accubitio inclinatio sessio conprehensio, ad extremum etiam sermo et oratio. 95nam quod et maris deos et feminas esse dicitis, quid sequatur videtis. equidem mirari satis non possum unde ad istas opiniones vester ille princeps venerit.
Sed clamare non desinitis retinendum hoc esse, deus ut beatus inmortalisque sit. quid autem obstat quo minus sit beatus si non sit bipes, aut ista sive beatitas sive beatitudo dicendast (utrumque omnino durum, sed usu mollienda nobis verba sunt) – verum ea quaecumque est cur aut in solem illum aut in hunc mundum aut in aliquam mentem aeternam figura membrisque corporis vacuam cadere non potest? 96nihil aliud dicis nisi „Numquam vidi solem aut mundum beatum“. Quid mundum praeter hunc umquamne vidisti? negabis. cur igitur non sescenta milia esse mundorum sed innumerabilia ausus es dicere? „Ratio docuit.“ Ergo hoc te ratio non docebit, cum praestantissima natura quaeratur eaque beata et aeterna, quae sola divina naturast, ut inmortalitate vincamur ab ea natura sic animi praestantia vinci, atque ut animi item corporis? cur igitur, cum ceteris rebus inferiores simus, forma pares sumus; ad similitudinem enim deorum propius accedebat humana virtus quam figura.