9 Cic. fin. 1, 29–31

29 ↷Tum dicere exorsus est. Primum igitur, inquit, sic agam, ut ipsi auctori huius disciplinae placet: constituam, quid et quale sit id, de quo quaerimus, non quo ignorare vos arbitrer, sed ut ratione et via procedat oratio. quaerimus igitur, quid sit extremum et ultimum bonorum, quod omnium philosophorum sententia tale debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum autem nusquam. hoc Epicurus in voluptate ponit, quod summum bonum esse vult, summumque malum dolorem, idque instituit docere sic: 30omne animal, simul atque natum sit, voluptatem appetere eaque gaudere ut summo bono, dolorem aspernari ut summum malum et, quantum possit, a se repellere, idque facere nondum depravatum ipsa natura incorrupte atque integre iudicante. itaque negat opus esse ratione neque disputatione, quam ob rem voluptas expetenda, fugiendus dolor sit. sentiri haec haec] ħ BE hoc NV putat, ut calere ignem, nivem esse albam, dulce mel.dulce esse mel R mel dulce A quorum nihil oportereoportere V oporteret exquisitis rationibus confirmare, tantumtantum om. BE satis esseesse satis A admonere. interesse enim interinter om. BE argumentumargumentumque BE argumentatum R augmentatum A conclusionemque rationis et inter mediocrem animadversionem atque admonitionem. altera occulta quaedam et quasi involuta aperiri, altera promptapromta AR et aperta iudicari.indicari NV etenim quoniam detractis de homine sensibus reliqui nihil est, necesse est quid aut ad naturamaut ad naturam AR ad naturam (om. aut) BE aut naturam (om. ad) N¹ aut secundum naturam N² aut verum (compend scr) V aut contra sit a natura ipsa iudicari. post iudicari add. in V voluptatem etiam per se expetendam esse et dolorem ipsum per se esse fugiendum; idem in N ab alt. m. in marg. adscr. posito post iudicari signo eodemque in marg. ea quid percipit aut quid iudicat, quo aut petat aut fugiat aliquid, praeter voluptatem et et] aut NV dolorem? 31Sunt autem quidam e nostris, qui haec subtilius velint tradere et negent satis esse quid bonum sit aut quid malum sensu iudicari, sed animo etiam ac ratione intellegi posse et voluptatem ipsam per se esse expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum.esse. Et fugiendum itaque aiunt (om. expetendam et dolorem ipsum per se esse cf. ad p. 12, 5) R itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in animis nostris inesse notionem, ut alterum esse appetendum, alterum aspernandum sentiamus. Alii autem, quibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta dicantur, cur nec voluptas in bonis sit numeranda nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos causae confidere, sed et argumentandum et accurate disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et dolore disputandum putant.