20 Cic. fin. 1, 65–70

65Restat locus huic disputationi vel maxime necessarius de amicitia, quam, si voluptas summum sit bonum, affirmatis nullam omnino fore. de qua Epicurus quidem ita dicit, omnium rerum, quas ad beate vivendum sapientia comparaverit, nihil esse maius amicitia, nihil uberius, nihil iucundius. nec vero hoc hoc] hos A¹BER oratione solum, sed multo magis vita et factis et moribus comprobavit. quod quam magnum sit fictae veterum fabulae declarant, in quibus tam multis tamque variis ab ultima antiquitate repetitis tria vix amicorum paria reperiuntur, ut ad Orestem pervenias profectus a Theseo. at vero Epicurus una in domo, et ea quidem angusta, quam magnos quantaque amoris conspiratione consentientis tenuit amicorum greges! quod fit etiam nunc ab Epicureis. sed ad rem redeamus; de hominibus dici non necesse est. 66Tribus igitur igitur] ergo BE modis video esse a nostrisa nostris esse BE de amicitia disputatum. alii cum eas voluptates, quae ad amicos pertinerent, negarent esse per se ipsas tam expetendas, quam nostras expeteremus, quo loco videtur quibusdam stabilitas amicitiae vacillare, tuentur tamen eum locum seque facile, ut mihi videtur, expediunt. ut enim virtutes, de quibus ante dictum est, sic amicitiam negant posse a voluptate discedere. nam cum solitudo et vita sine amicis insidiarum et metus plena sit, ratio ipsa monet amicitias comparare, quibus partis confirmaturconfirmetur ABE animus et a spe et a spe] ad spem et ABE pariendarum voluptatum seiungi non potest. 67atque ut odia,odiā BE invidiae,invidiae A² invidie (e ab alt. m. in ras. scr.) N invidiā B invidia A¹EV, R (sequente una litt. erasa, quae vi-detur fuisse e) despicationes adversantur voluptatibus, sic amicitiae non modo fautrices fidelissimae, sed etiam effectrices sunt voluptatum tam amicis quam sibi, quibus non solum praesentibus fruuntur, sed etiam spe eriguntur consequentis ac posteri temporis. quod quia nullo modo sine amicitia firmam et perpetuam iucunditatem vitae tenere possumuspossumus etiam B neque vero ipsam amicitiam tueri, nisi nisi] ipsi ARV aeque amicos et nosmet ipsos diligamus, idcirco et hoc ipsum efficitur in amicitia, et amicitiaet amicitia om. R, A¹ (ab alt. m. in mg. exteriore sinistro ita add. amicitia, ut a ligatore et desectum esse possit) cōnect. BE cum voluptate conectitur. nam et laetamur amicorum laetitia aeque atque] ut RNV atque nostra et pariter dolemus angoribus. 68quocirca eodem modo sapiens erit affectus erga amicum, quo in se ipsum, quosque labores propter suam voluptatem susciperet, susciperet] susceperit R (suam susceperit voluptatem), NV eosdem suscipiet suscipiet] susciperet BE propter amici voluptatem. quaeque de virtutibus dicta sunt, quem ad modum eaeeae A hc_ B hec E hee RV ea N semper voluptatibus inhaererent, eadem de amicitia dicenda sunt. praeclare enim Epicurus his paene verbis:Eadem“, his paene verbis eadem] eadem hys pene verbis BE hiis pene eadem verbis V inquit,scientia scientia] sententia BE confirmavit animum, ne quod aut sempiternum aut diuturnum timeret malum, quae perspexit in hoc ipso vitae spatio amicitiae praesidium esse firmissimum.“ 69Sunt autem quidam Epicurei timidiores paulo contra vestra convicia,nostra convitia V convicia nostra BE sed tamen satis acuti, qui verentur ne, si amicitiam propter nostram voluptatem expetendam putemus, tota amicitia quasi claudicare videatur. itaque primos congressus copulationesque et consuetudinum instituendarum voluntates fieri propter voluptatem;voluntates A voluptates R voluptatum NV om. BE voluptatem] voluptates R cum autem usus progrediens familiaritatem effecerit, tum amorem efflorescere tantum, ut, etiamsi nulla sit utilitas ex amicitia, tamen ipsi amici propter se ipsos amentur. etenim si loca, si fana, si urbes, si gymnasia, si campum, si canes, si equos, si ludicrasi ludicras A² si ludicrica R exercendi aut venandi consuetudineconsuetudines A consuetudinēs R adamare solemus, quanto id in hominum consuetudine facilius fieri poteritpoterit edd. potuerit et iustius? 70Sunt autem, qui dicant foedus esse quoddam sapientium,sapientum V sapia (= sapientia, pro sapiu = sapientiū) R ut ne minus amicos quamminus amicos quam P. Man. minus quidem amicos quam ARNV minus quam amicos BE se ipsos diligant. quod et posse fierifieri posse BE intellegimus et saepe etiametiam Dav. enim videmus, et perspicuum est nihil ad iucunde vivendum reperiri posse, quod coniunctione tali sit aptius.

Quibus ex omnibus iudicari potest non modo non impediri rationem amicitiae, si summum bonum in voluptate ponatur, sed sine hoc institutionem omnino amicitiae non posse reperiri. et 26 repp. A