Liber III Cic. ac. 1 frag. liber III
[PROOEMIUM Cic. Att. 16, 6, 4 VIII K. Sext. a. 710/44 Vibone nunc neglegentiam meam congnosce. de gloria librum ad te misi. at in eo prohoemium id (idem Wesenberg) est quod in Academico tertio. id evenit ob eam rem quod habeo volumen prohoemiorum; ex eo eligere soleo, cum aliquod σύγγραμμα institui. itaque iam in Tusculano, qui non meminissem me abusum isto prohoemio, conieci id in eum librum quem tibi misi. cum autem in navi legerem Academicos, adgnovi erratum meum. prooemii esse videntur quae secuntur usque ad p. 25, 7, quae varronis in III disputationi tribuit Krische 186 (60)]
…
in tanta animantium varietate homini ut soli cupiditas ingeneraretur Non. p. 123 (ingeneraretur) cognitionis et scientiae
…
quod si liceret ut iis qui in itinere deerravissent sic vitam deviam secutossecutos vel -tus codd. -tis edd. Lact. Patr. corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis Lact. inst. 6, 24, 1 nec tamen deficiat aliquis – – , si – – ad iniustitiae viam lapsus est; potest enim reduci ac liberari, si eum paeniteat actorum – – . 2 quod fieri posse Cicero non putavit, cuius haec in Academico tertio verba sunt: „quod si ... temeritatis“
…
digladiari Non. p. 65 (digladiari) autem semper,semper et Quich. depugnare in in] cum Iun. facinorosis et audacibus quis non cum miserrimum tum etiam stultissimum dixerit?
…
aliqua potestas sit, vindicet Non. p. 419 (vindicare) se si sit Aldina Nonii in libertatem
…
mihi autem non modo ad sapientiam caeci videmur sed ad ea ipsa quae aliqua ex parte cerni videantur hebetes et obtunsi Lact. inst. 3, 14, 15 M. Tullium increpans cedo igitur quid didiceris aut in qua secta veritatem deprehenderis. in Academia scilicet, quam secutus es quam probasti. at haec nihil docet nisi ut scias te nihil scire. tui ergo te libri arguunt quam nihil a philosophia disci possit ad vitam. haec tua verba sunt: „mihi ... obtunsi“. Academicis adscripsit Sig., libro II Krische 183 (57), III Pl.
…
disputationem se habuisse cum M. Varrone
homine omnium facile acutissimo et sine ulla dubitatione doctissimo Aug. civ. 6, 2 denique et ipse Tullius huic (M. Varroni) tale testimonium perhibet, ut in libris Academicis dicat eam quae ibi versatur disputationem se habuisse cum M. Varrone „homine“ inquit „omnium .., doctissimo“. non ait eloquentissimo – – , sed „omn.“ inquit „fac. ac.“, et in eis libris id est Academicis, ubi cuncta dubitanda esse contendit, addidit „sine u. d. doct.“
…
fixus Diom. GK. 1, 377 figor ambigue declinatur apud veteres tempore perfecto; reperimus enim fictus et fixus: – – Varro ad Ciceronem tertio „fixum“ et Cicero Academiarum (sic codd. -micorum Keil) tertio „malcho in opera adfixa“ et Vergilius (Aen. 4, 15) „si mihi non animo fixum“. illa malcho in o. a. alteri scriptori tribuens et ante ea lacunam statuens Keil testimonium refert ad p. 40, 30
Verba haec sine nomine scriptoris apud Non. p. 433 (sensus) servata nam primum manifestum est et sapere nos cum incitatio sit vel sensus Ciceronis esse Roth coniecit, Academicorum Pl.
…
Reliqua librorum III et IV fragmenta suo quodque loco Lucullo subscribentur.