2 Cic. Tusc. 2, 4–6
4 ↷Nos autem universae philosophiae vituperatoribus respondimus in Hortensio, pro Academia autem quae dicenda essent, satis accurate in Academicis quattuor libris explicata arbitramur; sed tamen tantum abest ut scribi contra nos nolimus,nolimus ex nolumus R¹ ex uolumus G¹ ut id etiam maxime optemus. in ipsa enim Graecia philosophia tantoipsa enim Graeciae philosophia tantum Boeth. in honore numquam fuisset, nisi doctissimorum contentionibus dissensionibusque viguisset.
5Quam ob rem hortor omnis, qui facere id possunt, ut huiuseius Boeth. quoque generis laudem iam languenti Graeciaegraecia G (graeciaerip.) RV¹ graeciae V² Boeth. grętiae K eripiant et transferantpraeferant X (pref. V) transferant V ² Boeth. in hanc urbem, sicut reliquas omnis, quae quidem erant expetendae, studio atque industria sua maiores nostri transtulerunt.transtulerunt X Boeth. l
6Quodsi haec studia traducta erunt ad nostros, ne bibliothecis quidem Graecis egebimus, in quibus multitudo infinita librorum propter eorum est multitudinem, qui scripserunt. eadem enim dicuntur a multis, ex quo libris omnia referserunt.ex quibus verbis etiam omnia referserunt Prisc. GL II p. 539,6 quod accidet etiam nostris, si ad haec studia plures confluxerint.confluxerunt GR¹V¹H -int K et e corr. R1?V1? sed eos, si possumus, excitemus, qui liberaliter eruditi adhibita etiam disserendi elegantia ratione et via philosophantur.philosophentur Sauppe