33 Cic. leg. agr. 2, 89–91
89Videte quantum intervallum sit interiectum inter maiorum nostrorum consilia et inter istorum hominum dementiam. Illi Capuam receptaculum aratorum, nundinas rusticorum, cellam atque horreum Campani agri esse voluerunt, hi expulsis aratoribus, effusis ac dissipatis fructibus vestris eandem Capuam sedem novae rei publicae constituunt, molem contra veterem rem publicam comparant. Quod si maiores nostri existimassent quemquam in tam inlustri imperio et tam praeclara populi Romani disciplina M. Bruti aut P. Rulli similem futurum – hos enim nos duos adhuc vidimus qui hanc rem publicam Capuam totam transferre vellent – profecto nomen illius urbis non reliquissent. 90Verum arbitrabantur Corinthi et Carthagini, etiam si senatum et magistratus sustulissent agrumque civibus ademissent, tamen non defore qui illa restituerent atque qui ante omnia commutarent quam nos audire possemus; hic vero in oculis senatus populique Romani nihil posse exsistere quod non ante exstingui atque opprimi posset quam plane exortum esset ac natum. Neque vero ea res fefellit homines divina mente et consilio praeditos. Nam post Q. Fulvium Q. Fabium consules, quibus consulibus Capua devicta atque capta est, nihil est in illa urbe contra hanc rem publicam non dico factum, sed nihil omnino est cogitatum. Multa postea bella gesta cum regibus, Philippo, Antiocho, Persa, Pseudophilippo, Aristonico, Mithridate et ceteris; multa praeterea bella gravia, Carthaginiense III, Corinthium, Numantinum; multae in hac re publica seditiones domesticae quas praetermitto; bella cum sociis, Fregellanum, Marsicum; quibus omnibus domesticis externisque bellis Capua non modo non obfuit sed opportunissimam se nobis praebuit et ad bellum instruendum et ad exercitus ornandos et tectis ac sedibus suis recipiendos. 91Homines non inerant in urbe qui malis contionibus,turbulentis senatus consultis, iniquis imperiis rem publicam miscerent et rerum novarum causam aliquam quaererent. Neque enim contionandi potestas erat cuiquam nec consili capiendi publici; non gloriae cupiditate efferebantur, propterea quod, ubi honos publice non est, ibi gloriae cupiditas esse non potest; non contentione, non ambitione discordes. Nihil enim supererat de quo certarent, nihil quod contra peterent, nihil ubi dissiderent. Itaque illam Campanam adrogantiam atque intolerandam ferociam ratione et consilio maiores nostri ad inertissimum ac desidiosissimum otium perduxerunt. Sic et crudelitatis infamiam effugerunt quod urbem ex Italia pulcherrimam non sustulerunt, et multum in posterum providerunt quod nervis urbis omnibus exsectis urbem ipsam solutam ac debilitatam reliquerunt.