28 Cic. leg. agr. 2, 75–78

75Ut vero totam Italiam suis praesidiis obsidere atque occupare cogitet, quaeso, Quirites, cognoscite. Permittit Xviris ut in omnia municipia, in omnis colonias totius Italiae colonos deducant quos velint, eisque colonis agros dari iubet. Num obscure maiores opes quam libertas vestra pati potest, et maiora praesidia quaeruntur, num obscure regnum constituitur, num obscure libertas vestra tollitur? Nam cum idem omnem pecuniam, maximam multitudinem obtinebunt, idem totam Italiam suis opibus obsidebunt, idem vestram libertatem suis praesidiis et coloniis interclusam tenebunt, quae spes tandem, quae facultas recuperandae vestrae libertatis relinquetur? 76At enim ager Campanus hac lege dividetur orbi terrae pulcherrimus et Capuam colonia deducetur, urbem amplissimam atque ornatissimam. Quid ad haec possumus dicere? De commodo prius vestro dicam, Quirites; deinde ad amplitudinem et dignitatem revertar, ut, si quis agri aut oppidi bonitate delectatur, ne quid exspectet, si quem rei indignitas commovet, ut huic simulatae largitioni resistat. Ac primum de oppido dicam, si quis est forte quem Capua magis quam Roma delectet. V milia colonorum Capuam scribi iubet; ad hunc numerum quingenos sibi singuli sumunt. 77Quaeso, nolite vosmet ipsos consolari; vere et diligenter considerate. Num vobis aut vestri similibus integris, quietis, otiosis hominibus in hoc numero locum fore putatis? Si est omnibus vobis maiorive vestrum parti, quamquam me vester honos vigilare dies atque noctes et intentis oculis omnis rei publicae partis intueri iubet, tamen paulisper, si ita commodum vestrum fert, conivebo. Sed si V hominum milibus ad vim, facinus caedemque delectis locus atque urbs quae bellum facere atque instruere possit quaeritur, tamenne patiemini vestro nomine contra vos firmari opes, armari praesidia, urbis, agros, copias comparari? 78Nam agrum quidem Campanum quem vobis ostentant ipsi concupiverunt; deducent suos, quorum nomine ipsi teneant et fruantur; coement praeterea; ista dena iugera continuabunt. Nam si dicent per legem id non licere, ne per Corneliam quidem licet; at videmus, ut longinqua mittamus, agrum Praenestinum a paucis possideri. Neque istorum pecuniis quicquam aliud deesse video nisi eius modi fundos quorum subsidio familiarum magnitudines et Cumanorum ac Puteolanorum praediorum sumptus sustentare possint. Quod si vestrum commodum spectat, veniat et coram mecum de agri Campani divisione disputet.