25 Cic. leg. agr. 2, 65–67
65 ↷Hic ego iam illud quod expeditissimum est ne disputo quidem, Quirites, non esse hanc nobis a maioribus relictam consuetudinem ut emantur agri a privatis quo plebes publice deducatur; omnibus legibus agris publicis privatos esse deductos. Huiusce modi me aliquid ab hoc horrido ac truce tribuno plebis exspectasse confiteor; hanc vero emendi et vendendi quaestuosissimam ac turpissimam mercaturam alienam actione tribunicia, alienam dignitate populi Romani semper putavi. 66Iubet agros emi. Primum quaero quos agros et quibus in locis? Nolo suspensam et incertam plebem Romanam obscura spe et caeca exspectatione pendere. Albanus ager est, Setinus, Privernas, Fundanus, Vescinus, Falernus, Literninus, Cumanus, Nucerinus. Audio. Ab alia porta Capenas, Faliscus, Sabinus ager, Reatinus; ab alia Venafranus, Allifanus, Trebulanus. Habes tantam pecuniam qua hosce omnis agros et ceteros horum similis non modo emere verum etiam coacervare possis; cur eos non definis neque nominas, ut saltem deliberare plebes Romana possit quid intersit sua, quid expediat, quantum tibi in emendis et in vendendis rebus committendum putet? „Definio“, inquit, „Italiam.“ Satis certa regio. Etenim quantulum interest utrum in Massici radices, an in Silam silvam deducamini? 67Age, non definis locum; quid? naturam agri? „Vero“, inquit, „qui arari aut coli possit.“ „Qui possit arari“, inquit, „aut coli“, non qui aratus aut cultus sit. Utrum haec lex est, an tabula Veratianae auctionis? in qua scriptum fuisse aiunt: „Iugera cc in quibus olivetum fieri potest, iugera ccc ubi institui vineae possunt.“ Hoc tu emes ista innumerabili pecunia quod arari aut coli possit? Quod solum tam exile et macrum est quod aratro perstringi non possit, aut quod est tam asperum saxetum in quo agricolarum cultus non elaboret? „Idcirco“, inquit, „agros nominare non possum quia tangam nullum ab invito.“ Hoc, Quirites, multo est quaestuosius quam si ab invito sumeret; inibitur enim ratio quaestus de vestra pecunia, et tum denique ager emetur cum idem expediet emptori et venditori.