23 Cic. leg. agr. 2, 61–62
61Remittit hoc Rullo Cn. Pompeius; beneficio isto legis, benignitate Xvirali nihil utitur. Nam si est aequum praedam ac manubias suas imperatores non in monumenta deorum immortalium neque in urbis ornamenta conferre, sed ad Xviros tamquam ad dominos reportare, nihil sibi appetit praecipui Pompeius, nihil; volt se in communi atque in eodem quo ceteri iure versari. Sin est iniquum, Quirites, si turpe, si intolerandum hos Xviros portitores omnibus omnium pecuniis constitui, qui non modo reges atque exterarum nationum homines sed etiam imperatores vestros excutiant, non mihi videntur honoris causa excipere Pompeium, sed metuere ne ille eandem contumeliam quam ceteri ferre non possit. 62Pompeius autem cum hoc animo sit ut, quicquid vobis placeat, sibi ferendum putet, quod vos ferre non poteritis, id profecto perficiet ne diutius inviti ferre cogamini. Verum tamen cavet ut, si qua pecunia post nos consules ex novis vectigalibus recipiatur, ea Xviri utantur. Nova porro vectigalia videt ea fore quae Pompeius adiunxerit. Ita remissis manubiis vectigalibus eius virtute partis se frui putat oportere. Parta sit pecunia, Quirites, Xviris tanta quanta sit in terris, nihil praetermissum sit, omnes urbes, agri, regna denique, postremo etiam vectigalia vestra venierint, accesserint in cumulum manubiae vestrorum imperatorum; quantae et quam immanes divitiae Xviris in tantis auctionibus, tot iudiciis, tam infinita potestate rerum omnium quaerantur videtis.