21 Cic. leg. agr. 2, 55–57

55 ↷Vectigalia locare nusquam licet nisi in hac urbe, hoc ex loco, hac vestrum frequentia. Venire nostras res proprias et in perpetuum a nobis abalienari in Paphlagoniae tenebris atque in Cappadociae solitudine licebit? 56L. Sulla cum bona indemnatorum civium funesta illa auctione sua venderet et se praedam suam diceret vendere, tamen ex hoc loco vendidit nec, quorum oculos offendebat, eorum ipsorum conspectum fugere ausus est; Xviri vestra vectigalia non modo non vobis, Quirites, arbitris sed ne praecone quidem publico teste vendent? Sequitur omnis agros extra Italiam infinito ex tempore, non, ut antea, ab Sulla et Pompeio consulibus. Cognitio Xvirum, privatus sit an publicus; eique agro pergrande vectigal imponitur. 57Hoc quantum iudicium, quam intolerandum, quam regium sit, quem praeterit, posse quibuscumque locis velint nulla disceptatione, nullo consilio privata publicare, publica liberare? Excipitur hoc capite ager in Sicilia Recentoricus; quem ego excipi et propter hominum necessitudinem et propter rei aequitatem, Quirites, ipse vehementer gaudeo. Sed quae est haec impudentia! Qui agrum Recentoricum possident, vetustate possessionis se, non iure, misericordia senatus, non agri condicione defendunt. Nam illum agrum publicum esse fatentur; se moveri possessionibus, antiquissimis sedibus, ac dis penatibus negant oportere. Ac, si est privatus ager Recentoricus, quid eum excipis? sin autem publicus, quae est ista aequitas ceteros, etiam si privati sint, permittere ut publici iudicentur, hunc excipere nominatim qui publicum se esse fateatur? Ergo eorum ager excipitur qui apud Rullum aliqua ratione valuerunt, ceteri agri omnes qui ubique sunt sine ullo dilectu, sine populi Romani notione, sine iudicio senatus Xviris addicentur?