20 Cic. leg. agr. 2, 53–55

53 ↷ Is videlicet, ante quam veniat in Pontum, litteras ad Cn. Pompeium mittet, quarum ego iam exemplum ab istis compositum esse arbitror: „P. Servilius Rullus tribunus plebis Xvir s. d. Cn. Pompeio Cn. f.“ Non credo ascripturum esse Magno“, non enim videtur id quod imminuere lege conatur concessurus verbo. Te volo curare ut mihi Sinopae praesto sis auxiliumque adducas, dum eos agros quos tu tuo labore cepisti ego mea lege vendam.“ An Pompeium non adhibebit? in eius provincia vendet manubias imperatoris? Ponite ante oculos vobis Rullum in Ponto inter nostra atque hostium castra hasta posita cum suis formosis finitoribus auctionantem. 54Neque in hoc solum inest contumelia, quae vehementer et insignis est et nova, ut ulla res parta bello nondum legibus datis etiam tum imperatore bellum administrante non modo venierit verum locata sit. Plus spectant homines certe quam contumeliam; sperant, si concessum sit inimicis Cn. Pompei cum imperio, cum iudicio omnium rerum, cum infinita potestate, cum innumerabili pecunia non solum illis in locis vagari verum etiam ad ipsius exercitum pervenire, aliquid illi insidiarum fieri, aliquid de eius exercitu, copiis, gloria detrahi posse. Putant, si quam spem in Cn. Pompeio exercitus habeat aut agrorum aut aliorum commodorum, hanc non habiturum, cum viderit earum rerum omnium potestatem ad Xviros esse translatam. 55Patior non moleste tam stultos esse qui haec sperent, tam impudentis qui conentur; illud queror, tam me ab eis esse contemptum ut haec portenta me consule potissimum cogitarent. Atque in omnibus his agris aedificiisque vendendis permittitur Xviris ut vendant quibuscumque in locis.“ O perturbatam rationem, o libidinem effrenatam, o consilia dissoluta atque perdita!