11 Cic. leg. agr. 2, 26–29
26 ↷Maiores de singulis magistratibus bis vos sententiam ferre voluerunt. Nam cum centuriata lex censoribus ferebatur, cum curiata ceteris patriciis magistratibus, tum iterum de eisdem iudicabatur, ut esset reprehendendi potestas, si populum benefici sui paeniteret. 27Nunc, Quirites, prima illa comitia tenetis, centuriata et tributa, curiata tantum auspiciorum causa remanserunt. Hic autem tribunus plebis quia videbat potestatem neminem iniussu populi aut plebis posse habere, curiatis eam comitiis quae vos non initis confirmavit, tributa quae vestra erant sustulit. Ita cum maiores binis comitiis voluerint vos de singulis magistratibus iudicare, hic homo popularis ne unam quidem populo comitiorum potestatem reliquit. 28Sed videte hominis religionem et diligentiam. Vidit et perspexit sine curiata lege Xviros potestatem habere non posse, quoniam per VIIII tribus essent constituti; iubet ferre de his legem curiatam; praetori imperat. Quam id ipsum absurde, nihil ad me attinet. Iubet enim, qui primus sit praetor factus, eum legem curiatam ferre; sin is ferre non possit, qui postremus sit, ut aut lusisse in tantis rebus aut profecto nescio quid spectasse videatur. Verum hoc quod est aut ita perversum ut ridiculum, aut ita malitiosum ut obscurum sit, relinquamus; ad religionem hominis revertamur. Videt sine lege curiata nihil agi per Xviros posse. 29Quid postea, si ea lata non erit? Attendite ingenium. „Tum ei Xviri“, inquit, „eodem iure sint quo qui optima lege.“ Si hoc fieri potest ut in hac civitate quae longe iure libertatis ceteris civitatibus antecellit quisquam nullis comitiis imperium aut potestatem adsequi possit, quid attinet tertio capite legem curiatam ferre iubere, cum quarto permittas ut sine lege curiata idem iuris habeant quod haberent, si optima lege a populo essent creati? Reges constituuntur, non Xviri, Quirites, itaque ab his initiis fundamentisque nascuntur, ut non modo cum magistratum gerere coeperint, sed etiam cum constituentur, omne vestrum ius, potestas libertasque tollatur.