7 Cic. leg. agr. 1, 20–23
20Quid enim cavendum est in coloniis deducendis? Si luxuries, Hannibalem ipsum Capua corrupit, si superbia, nata inibi esse haec ex Campanorum fastidio videtur, si praesidium, non praeponitur huic urbi ista colonia, sed opponitur. At quem ad modum armatur, di immortales! Nam bello Punico quicquid potuit Capua, potuit ipsa per sese; nunc omnes urbes quae circum Capuam sunt a colonis per eosdem Xviros occupabuntur; hanc enim ob causam permittit ipsa lex, in omnia quae velint oppida colonos ut Xviri deducant quos velint. Atque his colonis agrum Campanum et Stellatem campum dividi iubet. 21Non queror deminutionem vectigalium, non flagitium huius iacturae atque damni, praetermitto illa quae nemo est quin gravissime et verissime conqueri possit, nos caput patrimoni publici, pulcherrimam populi Romani possessionem, subsidium annonae, horreum belli, sub signo claustrisque rei publicae positum vectigal servare non potuisse, eum denique nos agrum P. Rullo concessisse, qui ager ipse per sese et Sullanae dominationi et Gracchorum largitioni restitisset; non dico solum hoc in re publica vectigal esse quod amissis aliis remaneat, intermissis non conquiescat, in pace niteat, in bello non obsolescat, militem sustentet, hostem non pertimescat; praetermitto omnem hanc orationem et contioni reservo; de periculo salutis ac libertatis loquor. 22Quid enim existimatis integrum vobis in re publica fore aut in vestra libertate ac dignitate retinenda, cum Rullus atque ei quos multo magis quam Rullum timetis cum omni egentium atque improborum manu, cum omnibus copiis, cum omni argento et auro Capuam et urbis circa Capuam occuparint? His ego rebus, patres conscripti, resistam vehementer atque acriter neque patiar homines ea me consule expromere quae contra rem publicam iam diu cogitarunt. 23Errastis, Rulle, vehementer et tu et non nulli conlegae tui qui sperastis vos contra consulem veritate, non ostentatione popularem posse in evertenda re publica populares existimari. Lacesso vos, in contionem voco, populo Romano disceptatore uti volo.