6 Cic. leg. agr. 1, 17–19

17Quod vero totam Italiam vestris coloniis complere voluistis, id cuius modi esset neminemne nostrum intellecturum existimavistis? Scriptum est enim: Quae in municipia quasque in colonias Xviri velint, deducant colonos quos velint et eis agros adsignent quibus in locis velint“, ut, cum totam Italiam militibus suis occuparint, nobis non modo dignitatis retinendae, verum ne libertatis quidem recuperandae spes relinquatur. Atque haec a me suspicionibus et coniectura coarguuntur. 18Iam omnis omnium tolletur error, iam aperte ostendent sibi nomen huius rei publicae, sedem urbis atque imperi, denique hoc templum Iovis Optimi Maximi atque hanc arcem omnium gentium displicere. Capuam deduci colonos volunt, illam urbem huic urbi rursus opponere, illuc opes suas deferre et imperi nomen transferre cogitant. Qui locus propter ubertatem agrorum abundantiamque rerum omnium superbiam et crudelitatem genuisse dicitur, ibi nostri coloni delecti ad omne facinus a Xviris conlocabuntur, et, credo, qua in urbe homines in vetere dignitate fortunaque nati copiam rerum moderate ferre non potuerunt, in ea isti vestri satellites modeste insolentiam suam continebunt. 19Maiores nostri Capua magistratus, senatum, consilium commune, omnia denique insignia rei publicae sustulerunt, neque aliud quicquam in urbe nisi inane nomen Capuae reliquerunt, non crudelitatequid enim illis fuit clementius qui etiam externis hostibus victis sua saepissime reddiderunt?sed consilio, quod videbant, si quod rei publicae vestigium illis moenibus contineretur, urbem ipsam imperio domicilium praebere posse; vos haec, nisi evertere rem publicam cuperetis ac vobis novam dominationem comparare, credo, quam perniciosa essent non videretis.