5 Cic. leg. agr. 1, 14–16

14Videtis iam, patres conscripti, omnibus rebus et modis constructam et coacervatam pecuniam Xviralem. Minuetur huius pecuniae invidia; consumetur enim in agrorum emptionibus. Optime. Quis ergo emet agros istos? Idem Xviri; tu, Rulle,missos enim facio ceterosemes quod voles, vendes quod voles; utrumque horum facies quanti voles. Cavet enim vir optimus ne emat ab invito. Quasi vero non intellegamus ab invito emere iniuriosum esse, ab non invito quaestuosum. Quantum tibi agri vendet, ut alios omittam, socer tuus, et, si ego eius aequitatem animi probe novi, vendet non invitus? Facient idem ceteri libenter, ut possessionis invidiam pecunia commutent, accipiant quod cupiunt, dent quod retinere vix possunt. 15Nunc perspicite omnium rerum infinitam atque intolerandam licentiam. Pecunia coacta est ad agros emendos; ei porro ab invitis non ementur. Si consenserint possessores non vendere, quid futurum est? Referetur pecunia? Non licet. Exigetur? Vetat. Verum esto; nihil est quod non emi possit, si tantum des quantum velit venditor. Spoliemus orbem terrarum, vendamus vectigalia, effundamus aerarium, ut locupletatis aut invidiae aut pestilentiae possessoribus agri tamen emantur. 16Quid tum? quae erit in istos agros deductio, quae totius rei ratio atque descriptio?Deducentur“, inquit,coloniae.“ Quot? quorum hominum? in quae loca? Quis enim non videt in coloniis esse haec omnia consideranda? Tibi nos, Rulle, et istis tuis harum omnium rerum machinatoribus totam Italiam inermem tradituros existimasti, quam praesidiis confirmaretis, coloniis occuparetis, omnibus vinclis devinctam et constrictam teneretis? Ubi enim cavetur ne in Ianiculo coloniam constituatis, ne urbem hanc urbe alia premere atque urgere possitis?Non faciemus“, inquit. Primum nescio, deinde timeo, postremo non committam ut vestro beneficio potius quam nostro consilio salvi esse possimus.