2 Cic. imp. Cn. Pomp. 4–6
4Atque ut inde oratio mea proficiscatur unde haec omnis causa ducitur, bellum grave et periculosum vestris vectigalibus atqueatque] ac Eπ sociis a duobus potentissimis adfertur regibusadfertur regibus H: regibus infertur cett., Mithridate et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus occasionem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbitraturarbitrantur Eψ. Equitibus Romanis, honestissimis viris, adferuntur ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur in vestris vectigalibus exercendis occupatae; qui ad me pro necessitudine quae mihi est cum illo ordine causam rei publicae periculaque rerum suarum detulerunt, 5Bithyniae quae nunc vestra provincia est vicos exustos esse compluris, regnum Ariobarzanis quod finitimum est vestris vectigalibus totum esse in hostium potestate; L. LucullumL. πσ2 Baiter: om. cett. magnis rebus gestis ab eo bello discedere; huic qui successerit, non satis esse paratum ad tantum bellum administrandum; unum ab omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci atque expeti, eundem hunc unum ab hostibus metui, praeterea neminem. 6Causa quae sit videtis; nunc quid agendum sit ipsiipsi scripsi: illi H: om. cett. considerate. Primum mihi videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse dicendum. Genus est eius belliest eius belli H: est enim belli huius (eius E) modi EWt: est enim eius (huius ς) modi πδ quod maxime vestros animos excitare atque inflammare ad persequendi studiumad … studium om. δ debeat. In quo agitur populi Romani gloria quae vobis a maioribus cum magna in omnibus rebusomnibus rebus HE: rebus omnibus cett. tum summa in re militari tradita est; agitur salus sociorum atque amicorum pro qua multa maiores vestri magna etmagna et ante multa hab. t gravia bellabella et gravia H gesserunt; aguntur certissima populi Romani vectigalia et maxima quibus amissis et pacis ornamenta et subsidia belli requiretis; aguntur bona multorum civium quibus est a vobisa vobis] nobis H et ipsorum causa et reiet ipsorum causa et rei p. H: ipsorum et rei p. causa Et: ab ipsa re p. π: imperatoribus rei p. δ publicae consulendum.