11 Cic. imp. Cn. Pomp. 29–32
29Iam vero virtuti Cn. Pompei quae potest oratio par inveniri? Quid est quod quisquamquisquam om. H aut illo dignum aut vobis novum aut cuiquam inauditum possit adferreadferri H? Neque enim solae suntsolae sunt H: illae sunt solae cett. virtutes imperatoriae quae volgo existimantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo, quae tanta sunt in hoc uno quanta in omnibus reliquis imperatoribus quos aut vidimus aut audivimus non fuerunt. Testis est Italia quam ille ipseipse om. H victor L. 30Sulla huius virtute etvirtute et] virtutis H subsidio confessus est liberatam; testistestis H: testis est cett., ita quater Sicilia quam multis undique cinctam periculis non terrore belli sed consili celeritate explicavit; testis Africa quae magnis oppressa hostium copiis eorum ipsorum sanguine redundavit; testis Gallia per quam legionibus nostris iter in Hispaniamiter in Hispaniam H, Madvig: inter Hispaniam E: in Hispaniam iter (om. iter t) cett. Gallorum internicione patefactum est; testis Hispania quae saepissime plurimos hostis ab hoc superatos prostratosque conspexit; testis iterum et saepius Italia quae, cum servili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit, quod bellum exspectatione eius attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum. 31Testes nuncnunc HE: om. cett. vero iam omnes orae atque omnes terrae gentesterrae gentes H: exterae gentes ac cett. nationes, maria deniquemaria denique H: denique maria cett. omnia cum universa tum in singulis oris omnes sinus atque portus. Quis enim toto mari locus per hos annos aut tam firmum habuit praesidium ut tutus esset, aut tam fuit abditus ut lateret? Quis navigavit qui non se aut mortis aut servitutis periculo committeret, cum aut hieme aut referto praedonum mari navigaret? Hoc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum quis umquam arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno imperatore confici posse? 32Quam provinciam tenuistis a praedonibus liberamliberam om. H per hosce annos? quod vectigal vobis tutum fuit? quem socium defendistis? cui praesidio classibus vestris fuistis? quam multas existimatis insulas esse desertas, quam multas autmultas audistis aut π metu relictas aut a praedonibus captas urbis esse sociorum?