1 Cic. imp. Cn. Pomp. 1–3
1Quamquam mihi semper frequensfrequens om. t conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis qui semper optimo cuique maxime patuitpatet H non mea me voluntas adhuc sed vitae meae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt. Nam cum anteaantea H: antea per aetatem cett. nondum huius auctoritatem loci attingere auderem statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum industria adferri oportere, omne meum tempus amicorum temporibus transmittendum putavi. 2Ita neque hic locus vacuus fuit umquamfuit umquam H: umquam fuit E: umquam cett. ab eis qui vestram causam defenderent et meus labor in privatorum periculis caste integreque versatus exex tδπ: et E: om. H vestro iudicio fructum est amplissimum consecutus. Nam cum propter dilationem comitiorum ter praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me iudicaretisiudicaritis E et quid aliisquid de aliis H praescriberetis. Nunc cum et auctoritatis in me tantum sit quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum quantum homini vigilanti ex forensi usu prope cotidiana dicendi exercitatio potuit adferre, certe et, si quid auctoritatis in me est, apud eos utar qui eam mihi dederuntet si … dederunt om. δ et, si quid inin Etπ: om. H: etiam δ dicendo consequi possum, eis ostendam potissimum qui ei quoque rei fructum suo iudicio tribuendum esse duxeruntduxerunt (dix. E1t) HEt: censuerunt δπ. 3Atque illud in primis mihimihi om. H laetandum iure esse video quod in hac insolita mihi ex hocin hoc H loco ratione dicendi causa talis oblata est in qua oratio deesse nemini possitpossit HE: potest cett.. Dicendum est enim de Cn. Pompei singulari eximiaque virtute; huius autem orationis difficilius est exitum quam principium invenireinvenire quam principium H. Ita mihi non tam copia quam modus in dicendo quaerendus est.