8 Cic. har. resp. 15–17
15 ↷Primum negotium isdem magistratibus est datum anno superiore, ut curarent ut sine vi aedificare mihi liceret, quibus in maximis periculis universa res publica commendari solet; deinde, cum ille saxis et ignibus et ferro vastitatem meis sedibusaedibus GE2 intulisset, decrevit senatus eos qui id fecissent lege de vi, quae estesset Ernesti in eos qui universam rem publicam oppugnassent, teneri. Vobis vero referentibus, o post hominum memoriam fortissimi atque optimi consules! decrevit idem senatus frequentissimus qui meam domum violasset contra rem publicam esse facturum. Nego ullo de opere publico, 16de monumento, de templo tot senatus exstare consulta quot de mea domo, quam senatus unam post hanc urbem constitutam ex aerario aedificandam, a pontificibus liberandam, a magistratibus defendendam, a iudicibus puniendampuniendam BHk rell. praeter PG (poeniendam): muniendam Petrus Faber putaritputarit Halm: putaret codd.. P. Valerio pro maximis in rem publicam beneficiis data domus est in Velia publicein Velia publice Ianus Palmerius: in ulla publica P1: in villa publica P2 rell., at mihi in Palatio restituta; illi locus, at mihi etiam parietes atque tectum; illi quam ipse privato iure tueretur, mihiat mihi Garat. quam publice magistratus omnes defenderent. Quae quidem ego si aut per me aut ab aliis haberem, non praedicarem apud vos, ne nimis gloriari viderer; sed cumcum] quae GE sint mihi data a vobis, cum eaea] iam coni. Muell. attemptentur eius lingua cuius ante manu eversa vos mihi et liberis meis manibus vestris reddidistis, non ego de meis sed de vestris factis loquor, nec vereor ne haec mea vestrorum beneficiorum praedicatio non grata potius quam adrogans videaturesse videatur Zielinski. 17Quamquam si me tantis laboribus pro communi salute perfunctum ecferretecferret P: efferret Bkt: et ferret GE aliquando ad gloriam in refutandis maledictis hominum improborum animi quidam dolor, quis non ignosceret? Vidi enim hesterno die quendam murmurantem, quem aiebant negare ferriferri Halm: ferre codd. me posse, quia, cum ab hoc eodem impurissimo parricida rogarer cuius essem civitatis, respondi me, probantibus et vobis et equitibus Romanis, eius esse quae carere me non potuisset. Ille, ut opinor, ingemuit. Quid igitur responderem? quaero ex eo ipso qui ferre me non potest. Me civem esse Romanum? litterate respondissem. An tacuissem? desertum negotium. Potest quisquam vir in rebus magnis cum invidia versatus satis graviter inimici contumeliiscontumeliis Madv.: contumeliam codd. (in inimici contumeliam ut Baiter ita Hbk) sine sua laude respondere? At ipse non modo respondet quidquid potest, cum est lacessitus, sed etiam gaudet se ab amicis quid respondeat admoneri.