5 Cic. har. resp. 8–11
8 ↷De religionibus sacris et caerimoniis est contionatus, patres conscripti, Clodius: Publius, inquam, Clodius sacra et religiones neglegi violari pollui questus est! Non mirum si hoc vobis ridiculum videtur: etiam sua contio risit hominem, quo modo ipse gloriari solet, ducentis confixum senatisenati PB: senatus rell. consultis, quae sunt omnia contra illum pro religionibus facta, hominemque eum qui pulvinaribus Bonae deae stuprum intulerit, eaque sacra quae viri oculis ne imprudentis quidem aspici fas est non solum aspectu virili sed flagitio stuproque violarit, in contione de religionibus neglectis conqueri. Itaque nunc proxima contio eius exspectatur de pudicitia. 9Quid enim interest utrum ab altaribus religiosissimis fugatus de sacris et religionibus conqueratur, an ex sororumsororum k: suorum rell.: suarum sororum Halm cubiculo egressus pudorem pudicitiamque defendat? Responsum haruspicum hoc recens de fremitu in contione recitavit, in quo cum aliis multis scriptum etiam illud est, id quod audistis, Loca sacra et religiosa profana haberi: in ea causa esse dixit domum meam a religiosissimo sacerdote, P. 10Clodio, consecratam. Gaudeo mihi de toto hoc ostento, quod haud scio an gravissimum multis his annis huic ordini nuntiatum sit, datam non modo iustam sed etiam necessariam causam esse dicendi; reperietis enim ex hoc toto prodigio atque responso nos de istius scelere ac furore ac de impendentibus periculis maximis prope iam voce Iovis Optimi Maximi praemoneripraemoneri Gbkt: promoveri, permoveri rell.. 11Sed primum expiabo religionem aedium mearum, si id facere vere ac sine cuiusquam dubitatione potero; sin scrupulusscripulus PH tenuissimus residere alicuialiquoi Madv.: aliquis codd. videbitur, non modo patienti sed etiam libenti animo portentis deorum immortalium religionique parebo.