4 Cic. har. resp. 6–8
6 ↷Etenim ut P. ille Scipio natus mihi videtur ad interitum exitiumque CarthaginisCarth. P et pler.: Karth. H, qui illam a multis imperatoribus obsessam, oppugnatam, labefactamlabefactam PBkt: labefactatam HGEMc et corr. b, paene captam aliquando quasi fatali adventu solus evertit, sic T. Annius ad illam pestem comprimendam, exstinguendam, funditus delendam natus esse videtur et quasi divino munere donatus rei publicae. Solus ille cognovit quem ad modum armatum civem, qui lapidibus, qui ferro alios fugaret, alios domi contineret, qui urbem totam, qui curiam, qui forum, qui templa omnia caede incendiisque terreret, non modo vinci verum etiam vincirivinciri Fabricius, et in mg. t: vincere codd. oporteret. 7Huic ego et tali et ita de me ac de patria merito viro numquam mea voluntate praeripiam eum praesertim reum cuius ille inimicitias non solum suscepit propter salutem meam, verum etiam adpetivit. Sed si etiam nunc inlaqueatus iam omnium legum periculis, inretitus odio bonorum omnium, exspectatione supplici iam non diuturna implicatus, feretur tamen haesitans et in me impetum impeditus facere conabitur, resistam et aut concedente aut etiam adiuvante Milone eius conatum refutabo: velut hesterno die cum mihi stanti tacens minaretur, voce tantum attigi legumlegum metum Madv. (quod malit Zielinski) initium et iudici. Consedit ille: conticui. Diem dixisset, ut ieceratiecerat Ern.: fecerat codd.: fecissem ut ei statim tertius a praetore dies diceretur. Atque hoc sic moderetur et cogitetut cogitet Halm, si contentus sit iisiis P2H all.: is Pk: his Bc sceleribus quae commisit, esse sese om. codd. iam consecratum Miloni: si quod in me telum intenderit, statim me esse arrepturum arma iudiciorum atque legum.
8Atque paulo ante, patres conscripti, contionem habuit quae est ad me tota delata; cuius contionis primum universum argumentum sententiamque audite; cum riseritis impudentiam hominis, tum a me de tota contione audietis.