3 Cic. har. resp. 4–6
4 ↷In Clodium vero non est hodie meum maius odium quam illo die fuit cum illum ambustum religiosissimis ignibus cognovi muliebri ornatu ex incesto stupro atque ex domo pontificis maximi emissum. Tum, inquam, tum vidi ac multo ante prospexi quanta tempestas excitaretur, quanta impenderet procella rei publicae. Videbam illud scelus tam importunum, audaciam tam immanem adulescentis furentis, nobilisnobilis] mobilis Drechsler, nebulonis K. Busche (Rosc. Amer. § 128; Phil. ii, § 74), vulnerati non posse arceri oti finibus: erupturum illud malum aliquando, si impunitum fuisset, ad perniciem civitatis. Non multum mihi sane post ad odium accessit. 5Nihil enim contra me fecit odio mei, sed odio severitatisveritatis Harl. 2590, odio dignitatisodio dignitatis Hbς: om. P et pler., odio rei publicae: non me magis violavit quam senatum, quam equites Romanos, quam omnis bonos, quam Italiam cunctam: non denique in me sceleratior fuit quam in ipsos deos immortalis. Etenim illos eo scelere violavit quo nemo antea: in me fuit eodem animo quo etiam eiuseius k et Harl. 2590: meus rell. praeter MC (suus) familiaris Catilina, si vicisset, fuisset. Itaque eum numquam a me esse accusandum putavi, non plus quam stipitem illum qui quorum hominum esset nesciremus, nisi se Ligurem ipse esse diceret. Quid enim hunc persequar, pecudem ac beluam, pabulo inimicorum meorum et glande corruptum? qui si sensitsentit Lamb.: senserit bς quo se scelere devinxerit, non dubito quin sit miserrimus; sin autem id non videt, periculum est ne se stuporis excusatione defendat. 6Accedit etiam quod exspectatione omnium fortissimo et clarissimo viro, T. Annio, devota et constituta ista hostia esse videtur; cui me praeripere desponsam iam et destinatam laudem, cum ipse eius opera et dignitatem et salutem reciperarim, valde est iniquum.