26 Cic. har. resp. 55–57
55 ↷Monent enim eidem Ne occvutis consiliis res publica laedatur. Quae sunt occultiora quam eius qui in contione ausus est dicere iustitium edici oportere, iuris dictionem intermitti, claudi aerarium, iudicia tolli? nisi forte existimatis hanc tantam conluvionem illi tantamque eversionem civitatis in mentemin mentem Hbk all.: immentē P: imminentem Bt subito in rostris cogitanti venire potuisse. Est quidem ille plenus vini stupri somni, plenusque inconsideratissimae ac dementissimae temeritatis; verum tamen nocturnis vigiliis, etiam coitione hominum, iustitium illud concoctum atque meditatum est. Mementote, patres conscripti, verbo illo nefario temptatas auris nostras et perniciosam viam audiendi consuetudine esse munitam.
56Sequitur illud, Ne deterioribus repulsisque honos augeatur. Repulsos videamus, nam deteriores qui sint, post docebo. Sed tamen in eum cadere hoc verbum maxime qui sit unus omnium mortalium sine ulla dubitatione deterrimus, concedendum est. Qui sunt igitur repulsi? Non, ut opinor, ii qui aliquando honorem vitio civitatis, non suo, non sunt adsecuti; nam id quidem multis saepe optimis civibus atqueatque Hbk: at PB: ac M honestissimis viris accidit. Repulsi sunt ii quos ad omnia progredientis, quos munera contra leges gladiatoria parantis, quos apertissime largientis non solum alieni sed etiam sui, vicini, tribules, urbani, rustici reppulerunt: hi ne honore augeantur monentmonent GEt: monet PB: monemur HMb. Debet esse gratum quod praedicunt, sed tamen huic malo populus Romanus ipse nullo haruspicum admonitu sua sponte prospexit. 57Deteriores cavete; quorum quidem est magna natio, sed tamen eorum omnium hic dux est atque princeps; etenim si unum hominem deterrimum poeta praestanti aliquis ingenio fictis conquisitisque vitiisconquisitisque vitiis HGEMbk: conquisitis (om. que vitiis) PBt deformatum vellet inducere, nullum profecto dedecus reperire posset quod in hoc non inesset, multaque in eo penitus defixa atque haerentia praeteriret.