25 Cic. har. resp. 53–55
53Quas ego alias optimatium discordias a dis immortalibus definiri putem? nam hoc quidem verbo neque P. Clodius neque quisquam de gregalibus eius aut de consiliariis designatur. Habent Etrusci libri certa nomina quae in id genus civium cadere possint: Deteriores, repulsos, quod iam audietis, hos appellant quorum et mentes et res sunt perditae longeque a communi salute diiunctaediiunctae P2BH: deiunctae P1: disiunctae GEMbk. Qua re cum di immortales monent de optimatium discordia, de clarissimorum et optime meritorum civium dissensione praedicunt; cum principibus periculum caedemque portendunt, in tuto conlocant Clodium, qui tantum abest a principibus quantum a puris, quantum ab religiosis. 54Vobis, o carissimicarissimi codd. praeter b2k (clarissimi) atque optimi cives, et vestrae saluti consulendum et prospiciendum vident. Caedes principum ostenditur; id quod interitum optimatium sequi necesse est adiungitur; ne in unius imperium res recidat admonemur. Ad quem metum si deorum monitis non duceremur, tamen ipsi nostro sensu coniecturaque raperemur; neque enim ullus alius discordiarum solet esse exitus inter claros etet ed. R.: om. codd. (potentesque bk ed. V.) potentis viros nisi aut universus interitus aut victoris dominatus acac Madv.: aut codd.: et Lehmann regnum. Dissensit cum Mario, clarissimo civi, consul nobilissimus et fortissimus, L. Sulla; horum uterque ita cecidit victus ut victor idem regnaverit. Cum Octavio conlega Cinna dissedit; utrique horum secunda fortuna regnum est largita, adversa mortem. Idem iterum Sulla superavit; tumtum b2k: tamen rell. sine dubio habuit regalem potestatem, quamquam rem publicam reciperaratrecuperarat PBE: -arant G: -avit HMbk. 55Inest hoc tempore haud obscurum odium, atque id insitum penitus et inustum animis hominum amplissimorum; dissident principes; captatur occasio. Qui non tantum opibus valent nescio quam fortunam tamen ac tempus exspectant: qui sine controversia plus possunt, ii fortasse non numquam consilia ac sententias inimicorum suorum extimescunt. Tollatur haec e civitate discordia: iam omnes isti qui portenduntur metus exstinguentur, iam ista serpens, quae tum hic delitiscitdelitescit HGEMbk, tum se emergit et fertur illuc, compressa atque inlisa morietur.