24 Cic. har. resp. 50–52
50Videtis igitur hominem per se ipsum iam pridem adflictum ac iacentem perniciosis optimatium discordiis excitari, cuius initia furoris dissensionibus eorum qui tum a vobis seiuncti videbantur sustentata sunt. Reliqua iam praecipitantis tribunatus etiam post tribunatum obtrectatores eorum atque adversarii defenderunt; ne a re publica rei publicae pestis removeretur restiterunt, etiam ne causam diceret, etiam ne privatus esset. Etiamne in sinusinu Angelius: senatu codd. atque in deliciis quidam optimi viri viperam illam venenatam ac pestiferam habere potuerunt? quo tandem decepti munere? „Volo“, inquiunt, „esse qui in contione detrahat de Pompeio.“ Detrahat ille vituperando? Velim sic hoc vir summus atque optime de mea salute meritus accipiat ut a me dicitur; dicam quidem certe quodquid PBHG sentio. Mihi me dius fidius tum de illius amplissima dignitate detrahere cum illumillum HGEbk: om. P all.: eum coni. Bait. maximis laudibus ecferebateefer. P: effer. BHk videbatur. 51Vtrum tandemtandem Angelius: tamen codd. (tum Mb2k) C. Marius splendidior cum eum C. Glaucia laudabat, an cum eundem iratus postea vituperabat? An ille demens et iam pridem ad poenam exitiumque praeceps foedior aut inquinatior in Cn. Pompeio accusando quam in universoquam in universo s. l. P2 senatu vituperando fuit? quod quidem miror, cum alterum gratum sit iratis, alterum esse tam bonis civibus non acerbum. Sed ne id viros optimos diutius delectet, legant hanc eius contionem de qua loquor; in qua Pompeium ornat, – an potius deformat? certe laudat, et unum esse in hac civitate dignum huius imperi gloria dicit, et significat se illi esse amicissimum et reconciliationem esse gratiae factam. 52Quod ego quamquam quid sit nescio, tamen hoc statuo, hunc, si amicus esset Pompeio, laudaturum illum non fuisse. Quid enim, si illi inimicissimus esset, amplius ad eius laudem minuendam facere potuisset? Videant ii qui illum PompeioPompeio codd.: Cn. Pomp. ed. R. (Cn. s. l. b2) inimicum esse gaudebantgaudeant PB, ob eamque causam in tot tantisque sceleribus conivebantcontuebant P et pler. (cf. § 38), et non numquam eius indomitos atque ecfrenatosecfren. P: effren. B rell. furores plausu etiam suo prosequebantur, quam se cito inverterit. Nunc enim iam laudat illum: in eos invehitur quibus se antea venditabat. Quid existimatis eum, si reditus ei gratiaeei in gratiam Lamb. patuerit, esse facturum, qui tam libenter in opinionem gratiae inrepatirrepat ut Angelius ita b2kt: increpat P et pler.?