18 Cic. har. resp. 37–39
37 ↷Non ignovit, mihi crede, non: nisi forte tibi esse ignotum putas, quod te iudices emiserunt excussum et exhaustum, suo iudicio absolutum, omnium condemnatum, aut quod oculos, ut opinio illius religionis est, non perdidisti. 38Quis enim ante teante te PHbk: ante BΣtc sacra illa vir sciens viderat, ut quisquam poenam quae sequeretur id scelus scire posset? An tibi luminis obesset caecitas plus quam libidinis? Ne id quidem sentis, coniventisconiventis b2k all: contuentes P2BHGEt illos oculos abavi tui magis optandos fuisse quam hos flagrantis sororissororiis stupris Koch, improb. Zielinsk.? Tibi vero, si diligenter attendes, intelleges hominum poenas deesse adhuc, non deorum. Homines te in re foedissima defenderunt, homines turpissimum nocentissimumque laudarunt, homines prope confitentem iudicio liberaverunt, hominibus iniuria tui stupri inlata in ipsos dolori non fuit, homines tibi arma alii in me, alii post in illum invictum civem dederunt, hominum beneficia prorsus concedo tibi iam maioratibi iam maiora Halm: tibiamaiora P: tibi at (ac tc) maiora P2BHbk non esse quaerenda: 39a dis quidem immortalibus quae potest homini maior esse poena furore atque dementia? nisi forte in tragoediis quos vulnere ac dolore corporis cruciari et consumi vides, graviores deorum immortalium iras subire quam illos qui furentes inducuntur putas. Non sunt illi eiulatus et gemitus Philoctetae tam miseri, quamquam sunt acerbi, quam illa exsultatio Athamantis et quam seniumsenium P rell. (somnium bk): insania Jeep matricidarum. Tu cum furialis in contionibus voces mittis, cum domos civium evertis, cum lapidibus optimos viros foro pellis, cum ardentis faces in vicinorum tecta iactas, cum aedis sacras inflammas, cum servos concitas, cum sacra ludosque conturbas, cum uxorem sororemque non discernis, cum quod ineas cubile non sentis, tum baccharis, tum furisfuris B rell. praeter GE (fureris): fueris P, tum das eas poenas quae solae sunt hominum sceleri a dis immortalibus constitutae. Nam corporis quidem nostri infirmitas multos subit casus per se, denique ipsum corpus tenuissima de causa saepe conficitur: deorum tela in impiorum mentibus figuntur. Qua re miserior es cum in omnem fraudem raperis oculis quam si omnino oculos non habereshaberes HMbk (prob. Zielinsk.): habueris rell..