16 Cic. har. resp. 34–35
34Sed iam haruspicum reliqua responsa videamus. Oratores contra ius fasque interfectos. Quid est hoc? De Alexandrinis esse video sermonem; quem ego non refuto. Sic enim sentio, ius legatorum, cum hominum praesidio munitum sit, tum etiam divino iure esse vallatumvallatum b2: velatum PBHEk: vellatum G. Sed quaero ab illo qui omnis indices tribunus e carcere in forum effudit, cuius arbitrio sicae nunc omnes atque omnia venena tractantur, qui cum Hermarcho Chio syngraphas fecit, ecquid sciat unum acerrimum adversarium Hermarchi, Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera missum sica percussum? quod non minus quam de Alexandrinis indignum dis immortalibus esse visum certo scio. 35Nec confero nunc in te unum omnia. Spes maior esset salutis, si praeter te nemo esset impurus; plures sunt; hoc et tu tibi confidis magis et nos prope iure diffidimus. Quis Platorem ex Orestide, quae pars Macedoniae libera est, hominem in illis locis clarum ac nobilem, legatum Thessalonicam ad nostrum, ut se ipse appellavit, „imperatorem“ venisse nescit? quem ille propter pecuniam, quam ab eo extorquere non poterat, in vinclavincla PH et pler.: vincula bk coniecit, et medicum intromisit suum qui legato socio amico libero foedissime et crudelissime venas incideret. Securis suas cruentari scelere noluit: nomen quidem populi Romani tanto scelere contaminavit ut id nulla re possit nisi ipsius supplicio expiari. Qualis hunc carnifices putamus habere, qui etiam medicis suis non ad salutem sed ad necem utatur?