1 Cic. har. resp. 1–2
1Hesterno die, patres conscripti, cum me et vestra dignitas et frequentia equitum Romanorum praesentiumpraesentium om. HEMbς, quibus senatus dabatur, magno opere commosset, putavi mihi reprimendam esse P. Clodi impudicam impudentiam, cum is publicanorum causam stultissimis interrogationibus impediret, P. Tullioni Syro navaret operam atque ei sesese EMc, cui totus venierat, etiam vobis inspectantibus venditaret. Itaque hominem furentem exsultantemque continui simul ac periculum iudici intendi: duobus inceptis verbis omnem impetum gladiatoris ferociamque compressi. 2Ac tamenAttamen GMbςt ignarus ille qui consules essent, exsanguis atque aestuans se ex curia repente proripuit, cum quibusdam fractis iam atque inanibus minis et cum illius Pisoniani temporis Gabinianique terroribus: quem cum egredientem insequi coepissem, cepi equidem fructum maximum etet om. GE ex consurrectione omnium vestrum et ex comitatu publicanorum. Sed vaecors repente sine suo vultu, sine colore, sine voce constitit; deinde respexit et, simul atquesimul atque Bait.: simul ad codd. praeter Gk (simul ac) et t (simulat.) Cn. Lentulum consulem aspexit, concidit in curiae paene limine; recordatione, credo, Gabini sui desiderioque Pisonis. Cuius ego de ecfrenatoecfren. PG: effren. BHςt. Cf. § 52 et praecipiti furore quid dicam? AnAn scripsi (post dicam): aut codd. pler. (haud k): om. PB potest gravioribus a me verbis vulnerari quam est statim in facto ipso a gravissimo viro, P. Servilio, confectus ac trucidatus? cuius si iam vim et gravitatem illam singularem ac paene divinam adsequi possem, tamen non dubito quin ea tela quae coniecerit inimicus quam ea quae conlega patris emisit leviora atque hebetiora esse videantur.