3 Cic. dom. 5–7
5Hunc igitur, funesta rei publicae pestis, hunc tu civem ferro et armis et exercitus terrore et consulum scelere et audacissimorum hominum minis, servorum dilectu, obsessione templorum, occupatione fori, oppressione curiae domo et patria, ne cum improbis boni ferro dimicarent, cedere coegisticoegisti Lamb.: curisti P1: curasti rell., quem a senatu, quem a bonis omnibus, quem a cuncta Italia desideratum, arcessitum, revocatum conservandae rei publicae causa confiteris? „At enim in senatum venire in Capitolium turbulento illo die non debuisti.“ 6Ego vero neque veni et domo me tenui quam diu turbulentum tempus fuit, cum servos tuos, a te iam pridem ad bonorum caedem paratos, cum illa tua consceleratorum ac perditorum manu armatos in Capitolium tecum venisse constabat; quod cum mihi nuntiaretur, scitoscito Lg. 9: scio P rell. me domi mansisse et tibi et gladiatoribus tuis instaurandae caedis potestatem non fecisse. Postea quam mihi nuntiatum est populum Romanum in Capitolium propter metum atque inopiam rei frumentariae convenisse, ministros autem scelerum tuorum perterritos partim amissis gladiis, partim ereptis diffugisse, veni non solum sine ullis copiis ac manu, verum etiam cum paucis amicis. 7An ego, cum P. Lentulus consul optime de me ac de re publica meritus, cum Q. Metellus, qui cum meus inimicus esset, frater tuus, et dissensioni nostrae et precibus tuis salutem ac dignitatem meam praetulisset, me arcesserent in senatum, cum tanta multitudo civium tam recenti officio suo me ad referendam gratiam nominatim vocaret, non venirem, cum praesertim te iam illinc cum tua fugitivorum manu discessisse constaret? Hic tu me etiam, custodem defensoremque Capitoli templorumque omnium, „hostem Capitolinum“ appellare ausus es, quod, cum in Capitolio senatum duo consules haberent, eo venerimvenerim ut Lehmann ita b: venirem codd.? UtrumUtrum PBt: utrumne rell. est tempus aliquod quo in senatum venissevenire Garat.: venistis P turpe sit, an ea res erat illaea res erat illa Halm: aures regatila P1 (corr. aures re illa): aures erigere illa P2 et pler. (an res illa talis erat ut Hbk) de qua agebatur ut rem ipsam repudiare et eoseos] cos. (consules coni. Lange qui agebant condemnare deberem?