7 Cic. Verr. 1, 18–20
18Nam utut om. p HortensiusHortensius codd.: Q. Hort. Schol. Gronov., Muell. (Am. J. Ph. xxvi. 412) consul designatus domum reducebatur e campo cum maxima frequentia ac multitudine, fit obviam casu ei multitudini C. Curio, quem ego hominem honoris potius quam contumeliaepotius quam cont. secl. Kays. causa nominatum volo; etenim ea dicam quae ille, si commemoraricommemorare codd. (Act. Pr. §54, i §4: ii §6: iii §41) noluisset, non tanto in conventu tam aperte palamque dixisset; quae tamen a me pedetemptim cauteque dicentur, ut et amicitiae nostrae et dignitatis illius habita ratio esse intellegatur. 19Videt ad ipsum fornicem Fabianum in turba Verrem; appellat hominem et ei voce maxima gratulaturgratulatur DΨ: victoriam grat. prδ; ipsi Hortensio, qui consul erat factus, propinquis necessariisque eius, qui tum aderant, verbum nullum facit; cum hoc consistit, hunc amplexatur, hunc iubet sine cura esse. „Renuntio“, inquit, „tibi te hodiernis comitiis esse absolutum.“ Quod cum tam multi homines honestissimi audissent, statim ad me defertur; immo vero ut quisque me viderat narrabat. Aliis illud indignum, aliis ridiculum videbatur: ridiculum iis qui istius causam in testium fide, in criminum ratione, in iudicum potestate, non in comitiis consularibus positam arbitrabantur, indignum iis qui altius perspiciebantaspiciebant pq1 Schol. Gronov.: aspiciebatur r et hanc gratulationem ad iudicium corrumpendum spectare videbant. 20Etenim sic ratiocinabantur, sic honestissimi homines inter se et mecum loquebantur, aperte iamiam pδ Asc.: om. DΨ etet DΨp: ac Asc. perspicue nulla esse iudicia. Qui reus pridie iam ipse se condemnatum putabat, is, posteaquam defensor eius consul est factus, absolvitur? Quid igitur? quod tota Sicilia, quod omnes Siculi, omnes negotiatores, omnes publicae privataeque litterae Romae sunt, nihilne id valebit? Nihil invito consule designato. Quid? iudices non crimina, non testis, non existimationem populi Romani sequentursequentur DKp: sequuntur G12Z? NonNon DG1Zsb: num G2LKrδ: om. pq; omnia in unius potestate ac moderatione vertentur.